라틴어 문장 검색

sic in movendis Instrumentis Mechanicis agentia idem pollent & conatibus contrariis se mutuo sustinent, quorum velocitates secundum determinationem virium aestimatae, sunt reciproce ut vires.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 40:2)
Caeterum Mechanicam tractare non est hujus instituti.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 41:7)
Caeterum ob difficultatem describendi hanc curvam praestat constructiones vero proximas in praxi Mechanica adhibere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 21:1)
Ad usus Mechanicos sufficit longitudines AH, AI easdem in angulis omnibus HAK retinere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 100:12)
& quod in Praxi mechanica sufficit circulum semel describere, deinde regulam interminatam CH ita applicare ad punctum C, ut ejus pars FH, circulo & rectae FK interjecta, aequalis sit ejus parti CE inter punctum C & rectam HK sitae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 102:14)
Postea si vires constanter impressae, quibus globi in motibus suis perseverant, cessarent, & omnia legibus Mechanicis permitterentur, languesceret paulatim motus globorum (ob rationem in Corol. 3. & 4.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 23:6)
Deinde verò si, viribus illis cessantibus quibus vas & globus certis motibus revolvebantur, permittatur Systema totum Legibus Mechanicis;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 29:7)
cum tamen secundum leges Mechanicas materia Vorticis in spatio angustiore inter A & C velociùs moveri debeat quàm in spatio latiore inter D & F;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 40:6)
Exempli gratia, multae aves et insecta, quae propter insecticidia venenata, technologia facta, exstinguuntur, ipsam agri culturam iuvant, atque iis sublatis, alia technologica actio sit oportet, quae probabiliter denuo noxios effectus feret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:6)
46. Inter socialia elementa mundi commutationis annumerantur effectus artis agendae nonnullorum technologicorum inventorum, socialis interdictio, iniqua copia ususque virium aliarumque commoditatum, socialis concisio, aucta violentia et novae formae socialis aggressionis, narcoticus mercatus atque creber usus inter iuniores medicamentorum stupefactivorum, identitatis amissio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 60:1)
Oeconomia omnem technologicam progressionem recipit ut lucrum consequatur, nulla habita attentione ad negativa consectaria hominibus quae evenire possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:2)
Denique non satis intellegitur quae sint altiores hodiernarum inaequalitatum radices, quae cum directione coniunguntur, finibus, sensu socialique contextu technologici et oeconomici incrementi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:11)
Humanitas authentica, quae ad novam synthesim invitat, videtur in media technologica civilitate clam sistere, tamquam nebula quae per clausam ianuam transit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:6)
Non loquimur solum de manuum opere vel de agro colendo, sed de qualibet industria quae aliquam comportet transformationem rerum, ab elaboratione inquisitionis socialis usque ad inceptum cuiusdam progressionis technologicae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 165:2)
Non est nitendum ut progressio technologica plus plusque humanum substituat opus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION