라틴어 문장 검색

pars eorum fusi sunt, alii propter gravitatem tegumentorum armorumque oppressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 479:2)
ibi simul perturbati ordines et impeditus intercursu suorum usus praelongarum hastarum - sarisas Macedones vocant - intulere signa Romanae legiones et pila in perturbatos coniecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 481:1)
per operculi foramina praelongae hastae, quas sarisas vocant, ad summovendos hostes eminebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 84:1)
procera corpora, promissae et rutilatae comae, vasta scuta, praelongi gladii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 204:2)
Hanc super contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura, supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam extremi parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent.
(카이사르, 내란기, 2권 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION