라틴어 문장 검색

Nam vegetabilia omnia ex liquoribus omnino crescunt, dein magna ex parte in terram aridam per putrefactionem abeunt, & limus ex liquoribus putrefactis perpetuò decidit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 51:11)
adeoque rem acceptam gratis animis ferunt ut Maximi cognomen, quod tot victoriis non pepererat, hac ordinum temperatione pareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 690:1)
Distributio autem est copiarum locique commoda dispensatio parcaque in operibus sumptus ratione temperatio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장35)
venustates enim persequitur visus, cuius si non blandimur voluptati proportione et modulorum adiectionibus, uti quod fallitur temperatione adaugeatur, vastus et invenustus conspicientibus remittetur aspectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장53)
Caeruli temperationes Alexandriae primum sunt inventae, postea item Vestorius Puteolis instituit faciundum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION