라틴어 문장 검색

Rursum contemplatus sum omnes labores et omnem successum operis, et hoc esse zelum in proximum suum. Et in hoc ergo vanitas et afflictio spiritus.
그리고 나는 모든 노고와 일의 성공이 서로 남을 시기한 결과일 뿐임을 깨달았다. 이 또한 허무요 바람을 잡는 일이다. (불가타 성경, 코헬렛, 4장4)
Melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et afflictione spiritus.
평온으로 가득한 한 손이 노고와 바람 잡는 일로 가득한 두 손보다 낫다. (불가타 성경, 코헬렛, 4장6)
Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum in labore suo,
혼자보다는 둘이 나으니 자신들의 노고에 대하여 좋은 보상을 받기 때문이다. (불가타 성경, 코헬렛, 4장9)
Sicut egressus est de utero matris suae, nudus iterum abibit, sicut venit, et nihil auferet secum de labore suo, quod tollat in manu sua.
어머니 배에서 나온 것처럼 그렇게 알몸으로 되돌아간다. 제 노고의 대가로 손에 들고 갈 수 있는 것은 전혀 지니지 못한 채. (불가타 성경, 코헬렛, 5장14)
Ecce quod ego vidi bonum, quod pulchrum, ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus; haec enim est pars illius.
보라, 하느님께서 주신 한정된 생애 동안 하늘 아래에서 애쓰는 온갖 노고로 먹고 마시며 행복을 누리는 것이 유쾌하고 좋은 것임을 나는 깨달았다. 이것이 그의 몫이다. (불가타 성경, 코헬렛, 5장17)
Et quidem omni homini, cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit, ut comedat ex eis et tollat partem suam et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei.
또한 하느님께서 부와 재화를 베푸시어 그것으로 먹고 자기 몫을 거두며 제 노고로 즐거움을 누리도록 허락하신 모든 인간. 이것이 하느님의 선물이다. (불가타 성경, 코헬렛, 5장18)
" Omnis labor hominis est ad os eius, sed anima eius non implebitur ".
인간의 온갖 노고는 제 입을 위한 것이건만 욕심은 채워지지 않는다. (불가타 성경, 코헬렛, 6장7)
Laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae suae, quos dedit ei Deus sub sole.
그래서 나는 즐거움을 찬미하게 되었다. 태양 아래에서 먹고 마시고 즐기는 것보다 인간에게 더 좋은 것은 없다. 이것이 하느님께서 태양 아래에서 인간에게 부여하신 생애 동안 노고 속에서 그가 함께할 수 있는 것이다. (불가타 성경, 코헬렛, 8장15)
Perfruere vita cum uxore, quam diligis, cunctis diebus vitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae: haec est enim pars in vita et in labore tuo, quo laboras sub sole.
태양 아래에서 너의 허무한 모든 날에, 하느님께서 베푸신 네 허무한 인생의 모든 날에 사랑하는 여인과 함께 인생을 즐겨라. 이것이 네 인생과 태양 아래에서 애쓰는 너의 노고에 대한 몫이다. (불가타 성경, 코헬렛, 9장9)
Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur, sed lucrum industriae erit sapientia.
쇠가 무디어졌는데도 날을 갈지 않으면 힘을 더 들여야 한다. 그러나 지혜를 유용하게 쓰면 득이 된다. (불가타 성경, 코헬렛, 10장10)
Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
어리석은 자는 노고에 지쳐 성읍으로 가야 하는 것조차 알지 못한다. (불가타 성경, 코헬렛, 10장15)
Sapientiam enim et disciplinam qui despicit, infelix est, et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
지혜와 교훈을 업신여기는 자는 불쌍하다. 그들의 희망은 헛되고 노동은 벌이가 되지 않으며 그들의 작업은 결실이 없다. (불가타 성경, 지혜서, 3장11)
Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae.
좋은 노력의 결과는 영광스럽고 예지의 뿌리는 소멸되지 않는다. (불가타 성경, 지혜서, 3장15)
Tunc stabit iustus in magna constantia adversus eos, qui angustiaverunt illum et qui spreverunt labores eius.
그때에 의인은 커다란 확신을 가지고 자기를 괴롭힌 자들 앞에, 자기의 노고를 경멸한 자들 앞에 나설 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 5장1)
Et, si iustitiam quis diligit, labores huius sunt virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, iustitiam et fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.
누가 의로움을 사랑하는가? 지혜의 노고에 덕이 따른다. 정녕 지혜는 절제와 예지를, 정의와 용기를 가르쳐 준다. 사람이 사는 데에 지혜보다 유익한 것은 없다. (불가타 성경, 지혜서, 8장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION