라틴어 문장 검색

Quatenus ad modum quem servabat in thesauris impendendis hoc habuit, ut nunquam sumptui parceret quem negotia sua postulabant, in aedificando magnificus, in remunerando tenacior, ita ut liberalitas sua potius se applicaret ad ea quae ad statum suum proprium aut memoriam nominis sui pertineret quam ad praemia benemeritorum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:27)
mors ex summersione, ex crematione, ex punctura gladii, ex apoplexia, ex atrophia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 193:3)
Itaque ex hoc illud etiam fit, quod omnes aquae fortes (si proportionatae sint ad corpus in quod agunt) edant opera ignis, ex natura sua corrodente et pungente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 242:3)
Quin in metallis, quae cum funduntur sunt liquida sed magis tenacia, recipiunt se saepe guttae liquefactae sursum, atque ita haerent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:9)
At multo melius se ostendit hoc ipsum in altero illo ludicro puerili, quando capiunt aquam, per saponem factam paulo tenaciorem, atque inflant eam per calamum cavum, atque inde formant aquam tanquam in castellum bullarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:11)
Etenim quum sint plura genera doloris in animalibus, et tanquam varii illius characteres (veluti alius est dolor ustionis, alius frigoris intensi, alius puncturae, alius compressionis, alius extensionis, et similium), certissimum est omnia illa, quoad motum, inesse corporibus inanimatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:14)
veluti ligno aut lapidi, cum uritur, aut per gelu constringitur, aut pungitur, aut scinditur, aut flectitur, aut tunditur, et sic de aliis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:15)
Attamen omnia talia, quae fiunt ex succis concretis, sunt fragilia, nec ullo modo haerentia et tenacia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:9)
At contra, papyrus est corpus tenax, quod scindi et lacerari possit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:10)
At contra, ubi spiritus detinetur, et tamen dilatatur et excitatur per calorem aut ejus analoga (id quod fit in corporibus magis solidis aut tenacibus), tum vero corpora emolliuntur, ut ferrum candens;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 386:1)
Etiam cera, mel, pix, et hujusmodi tenacia, recte obducuntur ad clausuram perfectiorem, et ad summovendum aerem et coelestia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:11)
Etiam spina et rubus pungunt et lacerant, quia natura sua.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:12)
Sermo alios pungens et vellicans parce utendus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:15)
Neque invenies usquam tenaciores ubi incipient ditescere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:4)
Ne sis in minutis tenax.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION