라틴어 문장 검색

Neque enim quenquam cum Paracelso delirare juvet, qui (distillationibus suis scilicet occaecatus) nutritionem per separationem tantum fieri voluit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:9)
Coloribus enim omnibus in tenebris bene convenit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:29)
Nemo enim eas partes subibit nisi sit instar columbae occaecatae, quae ideo in sursum volat quia circumspicere non potest.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 2:6)
Tum vero prohibita, licet tenebris cooperta, obrepunt tamen et suas nanciscuntur periodos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:24)
Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
(불가타 성경, 요엘서, 2장2)
Vae desiderantibus diem Domini! Ad quid vobis dies Domini? Tenebrae et non lux.
(불가타 성경, 아모스서, 5장18)
et in diluvio transeunte; consummationem faciet adversariorum suorum, et inimicos eius persequentur tenebrae.
(불가타 성경, 나훔서, 1장8)
Lucifer ut tenebras pepulerit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 9:1)
Nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae ueritatis attollere similesque auibus sunt quarum intuitum nox inluminat, dies caecat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 5:5)
Quod ubi legiones Scipionis quae pro castris erant instructae animum adverterunt, metu ac terrore obcaecatae omnibus portis in sua castra fugere coeperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 40:6)
quidam sine ulla manifesta causa subito obcaecati sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장380)
4 Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is vomuerit, num oculi eius occaecati sunt, num obmutuerit, num per nares auresve sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장1)
Raro sed aliquando tamen evenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus vero ex ictu vena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat, isque ibi concretus magnos dolores moveat, . . . oculos quibusdam obcaecet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장28)
quidam sine ulla manifesta causa subito obcaecati sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 67:2)
Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is uomuerit, num oculi eius occaecati sint, num obmutuerit, num per nares auresue sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION