라틴어 문장 검색

Ad haec, amator quilibet ad omnia tardus reperitur et piger, nisi sint talia quae ad usum pertinere videantur amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 17:1)
Pygmaeos credas positis mitescere bellis, Jamque, infensa gruum temnentes praelia, tutos Indulgere jocis, tenerisque vacare choreis.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 5:1)
hinc succos terra feraces Concipit, in multam pubentia gramina surgunt Luxuriem, tenerisque virescit circulus herbis.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 5:4)
Effundit radios, totique obnoxia Phoebo India progenuit, tenerisque incoxit ab annis Virtutem immodicam, et generosae incendia mentis.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 8:1)
Sive inter venas teneri concreta metalli, Sensim diriguit, seu sese immiscuit herbis, Eplicata est;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 5:1)
Cavendum autem magnopere est, ne tenerior affectus maiores utilitates impediat;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:4)
Quid prelarga manus Nature possit et in quo Gracius effundat dotes, exponit in isto, In quo, pubescens tenera lanugine florum, Sideribus stellata suis, succensa rosarum Murice, terra nouum contendit pingere celum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:4)
Non florum predatur opes foliique capillum Tondet hyems, teneram florum depasta iuuentam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 12:2)
Gramatice tractus pertractat apostata noster, Pigrius in dictis torporis somnia passus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:5)
Ergo puella gerens tanti sollempnia cultus, Non animum sepelit nec pigra per ocia sese Distrahit aut animi uires effeminat, immo Exercet studiis totam cum corpore mentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:16)
Hoc solo magis illa stupet meliusque mouetur, Qua nexus mediante fide, quo federe pacis Frigida conueniunt calidis, fluitancia pigris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:16)
Quamuis pigra foret, quamuis longeua Senectus, Quamuis delirans, quamuis torpore fatiscens, Prona tamen calet in bello, iuuenescit in armis, Nec baculi iam querit opem, suffulta furore, Nec regimen poscit que substentatur ab ira, Debilitate potens, morbo robusta, dolore Diues, segnicie fortis, pigredine prompta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:1)
Tamen istos prouida sentit Insultus Racio, nec torpet pigra, sed illi Obuiat, indomitum retinet sistitque furentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:8)
Non in crumenis ipsa pecunia Clausis moretur, pigraque dormiat, [0471C] Nulli vacando, sed magis excubet, Custos honoris divitis usibus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:9)
et, vexillis hastae innexis, Petrum cum exercitu suo secure gradientem insequuntur, ac tardos et extremos exercitus detruncare et transfigere non parcentes, currus et plaustra lente gressu subsequentia retinuerunt, matronas, puellas, pueros teneros abducentes, qui exsules et captivi in terra Bulgariae usque in praesentem diem cum universis rebus et armentis inventi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION