라틴어 문장 검색

exactioni triginta equites Romani praepositi, novum officii genus et ambitu ac numero onerosum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장6)
Interea Othonem, cui compositis rebus nulla spes, omne in turbido consilium, multa simul extimulabant, luxuria etiam principi onerosa, inopia vix privato toleranda, in Galbam ira, in Pisonem invidia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장1)
tandem quasi coactus et querens miseram et onerosam iniungi sibi seruitutem, recepit imperium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 24장 2:1)
tunc corpore sano advocat Archigenen onerosaque pallia iactat.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI122)
Nix ergo, quae nihil aliud est quam aqua in aere denseta, tenuitatem sui, cum denseretur, amisit, et ideo ex eius resolutae potu diversa morborum genera visceribus inseminantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 27:1)
Aqua, inquit, densior est aeris tenuitate, et ideo eam cunctatior visus penetrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:2)
Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae Canaque sulphureis nympha natatur aquis, Me Nomentani confirmant otia ruris Et casa iugeribus non onerosa suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIII1)
Luce propinquorum, qua plurima mittitur ales, Dum Stellae turdos, dum tibi, Flacce, paro, Succurrit nobis ingens onerosaque turba, In qua se primum quisque meumque putat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LV1)
et soror et conivnx physici Iovem aetherem, id est ignem volunt intellegi, Iunonem vero aerem, et quoniam tenuitate haec elementa paria sunt, dixerunt esse germana.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 471)
onerosum plus est quam si 'oneratum' diceret, sicut et 'sceleratum' et 'scelerosum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3521)
translatio a lana, quae deducitur in tenuitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 52)
caeca relaxat spiramenta breves cavernas, per quas sudor emanat, quae tenuitate sui non possunt videri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 891)
invalidas palmas in umbrae tenuitatem redactas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4971)
habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat - quamquam in Lysia sunt saepe etiam lacerti, sic uti fieri nihil possit valentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장1)
quae quidem adhuc peregrinari Romae videbatur nec offerre sese nostris sermonibus, et ista maxime propter limatam quandam et rerum et verborum tenuitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 52:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION