라틴어 문장 검색

Curio Dacia tenus venit, sed tenebras saltuum expavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM THRACICUM 6:2)
sed vel uti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore, ut puerorum aetas inprovida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali facto recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle, si tibi forte animum tali ratione tenere versibus in nostris possem, dum perspicis omnem naturam rerum, qua constet compta figura.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 23:7)
ergo animam totam perparvis esse necessest seminibus nexam per venas viscera nervos, qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit, extima membrorum circumcaesura tamen se incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:14)
tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum atque animam verbi causa cum dicere pergam, mortalem esse docens, animum quoque dicere credas, qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 11:2)
nam vel uti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore, ut puerorum aetas inprovida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali facto recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 1:5)
Prima hominis facies, et pulchro pectore virgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix, Delphinum caudas utero conmissa luporum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:3)
in puppibus arma caici quia navigantum militum est puppibus arma religare, ut alibi pacem orare manu, praefigere puppibus arma.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1831)
hoc enim claris et fortibus viris fieri solebat, ut quin ipsa arrectis, visu mirabile, in hastis praefigunt capita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5582)
nam legimus et bona bello cornus item et pastoralem praefixa cuspide myrtum et alibi ac myrtus validis hastilibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 227)
pube tenus 'tenus' praepositio ablativa quidem est, sed figurate etiam genetivo cohaeret, ut et crurum tenus a mento palearia pendent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4271)
fortuna peracta iam sva id est dura, propria Troianorum, ut hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4938)
dum mea me victam d. f. d. 'mea fortuna', id est adversa, ut hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4341)
pastoralem praefixa cuspide myrtum quia hac pugnare pastores solent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 8171)
sed melius hoc a poeta dictum accipimus - nam Rutuli eorum non noverant nomina - ut sit 'quin etiam capita Euryali et Nisi praefigunt in arrectis hastis et cum magno clamore comitantur'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4652)
praefigere puppibus arma propter illud scuta virum fluvio pictasque innare carinas, scilicet quando ad petenda navigavit auxilia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 801)

SEARCH

MENU NAVIGATION