라틴어 문장 검색

deinde postero die vespere tepido loco ungi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장24)
Sed subinde is locus, cui id inlinitur, madefaciendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장45)
Ex part laboranti erysimum ex vino tepido ieiunae dari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장57)
Si parum sic sanguis conquiescit, saepius linamenta mutanda sunt, et si sicca parum valent, aceto madefacienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장140)
Locus, in quo cubabit, tepidus esse debebit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장262)
at hoc superinponi satis est, quia et reponi ab ipso commode potest, et, cum inaruit, iterum madefaciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장61)
Quod si super ulcera caro increvit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet, tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit, aut mel cum aerugine incoctum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장81)
Atque ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda auris aqua tepida est, quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장95)
ubi linamentum, id inmutandum est rosaque et vino madefaciendum id, quod inponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장56)
Tum multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam — contectam † eodem ante sed linteolo — protegat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장120)
tepidoque is loco continendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장39)
conlocandusque is loco in tepido;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장80)
Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장82)
Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leuiter perfricare ex oleo, cui uinum et paulum contriti salis sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 5:1)
madens siccare, siccus madefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION