라틴어 문장 검색

quis tepor inclusus securas vindicat undas?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIV)3)
nam pater, excusso saluit cum tegmine proles ovaque maternus rupit hiulca tepor, protinus implumes convertit ad aethera nidos et recto flammas imperat ore pati.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 1:2)
Colles pinguis soli peracta satione trimestriummense Martio, si vero tepor caeli siccitasque regionis suade- bit, Februario statim proscindendi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 9:1)
Sed sunt nihilo minus quaedam aliis potiora, quae sustinent veris tepores, ut siligo et hordeum Galaticum et halicastrum granumque fabae Marsicae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 8:2)
Ante ver seri non possunt, quoniam teporibus maxime laetantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 18:1)
Teporem tamen autumni desiderat, ut celeriter confirmetur, nam si non ante hiemem convaluit,frigoribus adfligitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 2:3)
quamvis sint, qui negent locis frigidis oportere occari fabam, quia exstantes glaebae a gelicidiis adhuc eam teneram vindicent et aliquem teporem frigore laboranti praebeant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 6:2)
Multis tamen nos regionibus aptam esse hiemalem sartionem comperimus dumtaxat ubi et siccitas caeli et tepores permittunt, sed nec istud ubique fieri censemus, verum incolarum consuetudine uti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 3:1)
quoniam cum omne vitis genus tum maxime praedictum naturaliter laetatur tepore potius quam frigore.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 8:3)
quae tum demum se promunt, cum modico tepore evocantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 1:5)
Sed mulctra,cum est repleta lacte, non sine tepore aliquo debet esse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 3:1)
Itaque semper aedificium sit post apiarium, quod Aquilonis excipiat iniuriam, stabulisque praebeat teporem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 4:5)
Quidam exemptis interaneis occisas aves intus includunt, quae tempore hiberno plumis suis delitescentibus apibus praebent teporem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 15:1)
nisi forte quisquam aut Caesaris pro Decio Samnite aut Bruti pro Deiotaro rege ceterosque eiusdem lentitudinis ac teporis libros legit, nisi qui et carmina eorundem miratur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 6:1)
excepta vox est, cum teporem incusaret, statim futurum ut incalescerent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION