라틴어 문장 검색

Congruens igitur est ut subices etiam, quod proinde ut obices compositum est, u littera brevi dici oporteat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 14:1)
plerosque omnes tamen legere audias u littera producta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 15:3)
Peposci et memordi, pepugi et spepondi et cecurri plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per a aut per u litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 1:1)
Fuit etiam qui diceret, homo in libris atque in litteris adsiduus, saltem sibi dictum videri u littera media extrita;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 7:1)
Antiquissimum autem pomerium, quod a Romulo institutum est, Palatini montis radicibus terminabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 3:1)
Quaecumque, inquit, nomina seu vocabula recto casu numero singulari 'us' syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est i littera, ea omnia casu vocativo i littera terminantur, ut 'Caelius Caeli,' 'modius modi,' tertius terti,' 'Accius Acci,' 'Titius Titi' et similia omnia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 3:2)
Ego arbitror et a M. Catone insecenda et a Q. Ennio insece scriptum sine u littera.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 6:1)
Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum verae vetustatis Livii Andronici, qui inscriptus est ̓Οδύσσεια in quo erat versus primus cum hoc verbo sine u littera:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 6:2)
A et o semper principes sunt, i et u semper subditae, e et subit et praeit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 7:1)
' Si quis putat praeire u in his verbis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 7:3)
Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ou ex o et u scripserunt, quantae qui ei ex e et i;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 9:2)
Illud casu fortuito terminatum est, hoc in victoriam desiturum speramus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 2:4)
Ad caussas capitales haec lex se non extendit, tam quia plerumque regis nomine eae caussae agunatur quam quia illae (si per viam indictamenti, quod regis nomine semper procedit, tractentur) duplici veredicto transiguntur, nimirum eorum qui inquirunt et quorum qui quaestionem terminant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 11:2)
Sed utcunque hoc fuerit, Perkinus (qui iam tertio contra gratiam peccarat) tandem in iudicium adductus est apud Westmonasterium, et coram commissarris de audiendo et terminando impetitus de diversus proditionis commissis et perpetratis post eius in Angliam adventum (ita enim iudices consuluerunt, quoniam extraneus esset) denique condemnatus est, et intra paucos dies apud Tiburne capitali supplicio affectus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:13)
17. Quinetiam usu audaciores facti tandem tam contemptim et incuriose processerunt ut ne dimidiam illam partem (de qua diximus) faciei iusticiae retinerent ut per viam indictamenti procederent, sed praecepta sua et missivae passim volitabant ad homines comprehendendos et coram seipsis et aliis in aedibus suis privatis, colore scilicet commissionis suae, sistendos, ibique via quadam iusticiae summariae et irregulari per examinationem solam, absque duodecim virorum iudicio, caussas terminabant, potestatem sibi assumentes in his iustitiae latebris tam caussas coronae quam controversias civiles dirimendi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION