라틴어 문장 검색

Hic iacet, ambo iacent, uiscera trita fluunt.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:13)
nec tamen omnia idcirco ad nequiorem suspicionem trahuntur, ut si tus et casiam et myrram ceterosque id genus odores funeri tantum emptos arbitreris, cum et medicamento parentur et sacrificio.
(아풀레이우스, 변명 30:6)
sed non est operae in istis diem terere, ut sit mihi tempus adgredi ad cetera.
(아풀레이우스, 변명 36:8)
Quamobrem, quum haec arbitrii nostri non sint, in principio operis, ad Deum Patre, Deum Verbum, Deum Spiritum, presces fundimus humillimas et ardentissimas, ut humani generis aerumnarum memores et peregrinationis istius vitae in qua dies paucos et malos terimus, novis suis eleemosynis, per manus nostras, familiam humanam dotare dignentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:1)
quae non facile conveniunt, nisi per vias naturae tritas et ordinarias.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:16)
Invidia enim passio est cursitans et plateas terit, nec domi se continet:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 3:6)
Trita sane est sed praecellens periculorum, quae malevolentiae minantur, cautio, ut praevideatur ne sit caput aliquod ad quod populus infensus et exacerbatus confluere, et sub cuius praesidio in corpus aliquod coire, possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 21:2)
Nam occasio (ut in trito habetur carmine) occipitium nobis obvertit calvum, postquam capillorum in fronte copiam non arripientibus, vel saltem utris ansam praebet primo accipiendam, dein ventrem, qua difficilius comprehenditur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:4)
Temporis nimium in lectione et studiis terere speciosa quaedam socordia est, iisdem ad ornatum mollius abuti affectio mera est quae seipsam prodit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:8)
Quarto, expilatores et exactores foedorum, qui tritam similitudinem confirmant curiarum ad rubum quo, dum ovis tempestatem fugiens se recipit, velleris partem amittit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:8)
Hic, ut ait Ennius, pes pede premitur, armis teruntur arma, adversariosque vehementissime pugnantes nostri agere coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:8)
et duce alii Erasistrato teri cibum in ventre contendunt, alii Plistonico Praxagorae discipulo putrescere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium52)
Si ista parum iuvant, teri potest vel iris arida vel nuces amarae vel quaelibet herba ex refrigerantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장7)
ante accessionem sorbere vel aceti cyathos duos, vel unum sinapis cum tribus Graeci vini salsi, vel misti paribus portionibus et in aqua diluta piper, castoreum, laser, murram.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장9)
Ieiuno recte catapotia dantur, facta ex apsinthi duabus, murrae tertia parte.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION