라틴어 문장 검색

Exercitus non longius denis passuum millibus a propugnaculo Cumberland processerat, cum Washingtonium febris vehementer gravis corripuit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.59)
Ut virtuti tali praemium majus esset, nocte insequenti, tessera Leitch fuit, militesque, qui sese pugna hac insigniverant, Washingtonius pro concione laudavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.12)
Clarus ob id factum donis ornatur honestis,accipit et bis dena super sestertia nummum.
(호라티우스의 두번째 편지, 219)
Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt consilia, et vitae diversum iter ingredietur ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra, summula ne pereat qua vilis tessera venit frumenti;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII81)
Ferunt enim regnante Anco aedituum Herculis per ferias otiantem deum tesseris provocasse ipso utriusque manum tuente, adiecta conditione, ut victus coena scortoque multaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 12:1)
Deinde, licet urendi corpora defunctorum usus nostro seculo nullus sit, lectio tamen docet eo tempore quo igni dari honor mortuis habebatur, si quando usu venisset, ut plura corpora simul incenderentur, solitos fuisse funerum ministros denis virorum corporibus adicere singula muliebria:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 5:1)
Tecum ter denas numeravi, Postume, brumas:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XL4)
Subposita est blando numquam tibi tessera talo, Alea sed parcae sola fuere nuces.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI7)
Bis denos puerum numerantem perdidit annos, Mentula cui nondum sesquipedalis erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIV5)
Nunc veniunt subitis lasciva nomismata nimbis, Nunc dat spectatas tessera larga feras, Nunc implere sinus securos gaudet et absens Sortitur dominos, ne laceretur, avis.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVIII7)
Quid numerem currus ter denaque praemia palmae, Quae dare non semper consul uterque solet?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVIII8)
Aureolos a te cur accipit, Aeschyle, denos?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, IV2)
Creverat hic vultus bis denis fortior annis, Gaudebatque suas pingere barba genas, Et libata semel summos modo purpura cultros Sparserat:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXVI2)
Constatura fuit Megalensis purpura centum Milibus, ut nimium munera parca dares, Et populare sacrum bis milia dena tulisset.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLI7)
Ingenti fruor inproboque somno, Quem nec tertia saepe rumpit hora, Et totum mihi nunc repono, quidquid Ter denos vigilaveram per annos.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII5)

SEARCH

MENU NAVIGATION