라틴어 문장 검색

Idque evenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in iis venis, quae ad anum testiculosque perveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장28)
At cum vulva percussa est, dolor inguinibus et coxis et feminibus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장69)
Vesica vero vulnerata dolent inguina:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장97)
hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas vel inguina, fereque in senibus vel in is, quorum corpus mali habitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장302)
Nascuntur maxime in cervice, sed etiam in alis et inguinibus . . . lateribus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장145)
Fit maxime aut in vertice aut in alis aut inguinibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장178)
Tum si qua in alis vel inguinibus sunt, sine linamento nutrienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장207)
In testiculis vero si qua inflammatio sine ictu orta est, sanguis a talo mittendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장91)
Si pus maturuit, in alis quidem et inguinibus raro secandum est, item ubicumque mediocris abscessus est, item quotiens in summa cute vel etiam carne vitium est, nisi festinare cubantis inbecillitas cogit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장19)
Pure effuso, in alis vel inguinibus, linamento opus non est sed spongia ex vino inponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장38)
18 Venio autem ad ea, quae in naturalibus partibus circa testiculos oriri solent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장1)
Igitur testiculi simile quiddam medullis habent:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장3)
Dependent vero ab inguinibus per singulos nervos, quos cremasteras Graeci vocant, cum quorum utroque binae descendunt et venae et arteriae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장6)
Hactenus propria utrique testiculo velamenta et auxilia sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장12)
quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui (1), modo his integris fiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION