라틴어 문장 검색

quibus adicitur picis liquidae quantum satis est ad iungendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장30)
aut uva taminia cum pice liquida.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장33)
Post id fomentum si late plaga non patet, inponi protinus emplastrum debet, maximeque si grande vulnus est, tetrapharmacum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장241)
aut cum eadem rosa tetrapharmacum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장276)
Derasso vero detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus et vinum subtrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장370)
In altero autem genere possunt proficere mala Cotonea in vino cocta atque contrita, potest emplastrum vel Herae vel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adiecta sit, potest nigra hedera ex vino austero cocta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장116)
picis liquidae hemina;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장393)
picis liquidae heminam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장399)
Ac si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta vel sulpur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposui, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장404)
picis crudae S.I. Vitiligo quoque quamvis per se nullum periculum adfert, tamen et foeda est et ex malo corporis habitu fit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장451)
— Super utrumque oportet inponere elaterium aut lini semen contritum et aqua coactum aut ficum in aqua decoctam aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 3장9)
Id genus quamvis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장54)
Tum tetrapharmacum aut rhypodes ad hoc rosa diluendum est, aut oesypum recens miscendum cum cerato liquido ex rosa facto aut eidem cerato plumbum elotum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장115)
- Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis is, per quae sternu[ta]menta euocentur, et is, quae odore foedo mouent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, ueratrum, castoreum, acetum, alium, cepa.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 1:6)
Si uero tumores etiam obcalluerunt et dolent, leuat spongia inposita, quae subinde ex oleo et aceto uel aqua frigida exprimitur, aut pari portione inter se mixta pix, cera, alumen.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION