라틴어 문장 검색

perpetuo fluere ut noscas e corpore summo texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:9)
qua propter simulacra pari ratione necessest inmemorabile per spatium transcurrere posse temporis in puncto, primum quod parvola causa est procul a tergo quae provehat atque propellat, quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur, deinde quod usque adeo textura praedita rara mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res et quasi permanare per aëris intervallum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:6)
namque figurarum ratio ut motusque reposcunt, proinde foraminibus debent differe figurae et variare viae proinde ac textura coërcet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:15)
ideo per rara foramina terrae partibus erumpens primus se sustulit aether ignifer et multos secum levis abstulit ignis, non alia longe ratione ac saepe videmus, aurea cum primum gemmantis rore per herbas matutina rubent radiati lumina solis exhalantque lacus nebulam fluviique perennes ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:4)
et magis esse aliis alias animantibus aptas res ad vitai rationem ostendimus ante propter dissimilem naturam dissimilisque texturas inter sese primasque figuras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:3)
quorum ita texturae ceciderunt mutua contra, ut cava conveniant plenis haec illius illa huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:10)
Sic in gramine florido reclinis, Qua gemmantibus hinc et inde rivis Curva calculus excitatur unda, Exclusis procul omnibus molestis, Pertundas glaciem triente nigro, Frontem sutilibus ruber coronis;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC1)
Gemmantes prima fulgent testudine lecti, Et Maurusiaci pondera rara citri;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVI3)
Miraris, quotiens gemmantis explicat alas, Et potes hunc saevo tradere, dure, coco?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXX Pavones1)
Gemmatum Scythicis ut luceat ignibus aurum, Aspice.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CIX Calices gemmati1)
gemma bibat gemmeo poculo, non gemmato.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5061)
Nam gemmare vitis, luxuriem esse in herbis, laetas segetes etiam rustici dicunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 155:3)
si quidem est eorum gemmare vitis, sitire agros, laetas esse segetes, luxuriosa frumenta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 2:5)
Sed & in ipsis pilis inaequalis partium densitas, & textura aliis de causis irregularis, errores inducebant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:40)
Hinc pondera corporum non pendent ab eorum formis & texturis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION