라틴어 문장 검색

Theologia igitur non est tantummodo verbum de Deo, sed potissimum acceptio et inquisitio altioris intellectus illius verbi quo Deus nos alloquitur, verbum quod Deus de se ipso profert, quia est dialogus aeternus communionis, et in hunc dialogum hominem admittit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:9)
Participat tunc humilitas theologiam, quae sinit « tangi » a Deo, ut coram mysterio suos fines agnoscat atque inquirat propria rationis disciplina investigabiles huius Mysterii divitias.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:10)
Theologia porro participat formam ecclesialem fidei;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:1)
Quod postulat ut, una ex parte, theologia servitium praebeat fidei christianorum, humiliter curet custodiendam et altiorem reddendam fidem omnium, praesertim simpliciorum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:3)
Theologia insuper, cum ex fide vivat, non consideret Magisterium Summi Pontificis et Episcoporum in communione cum Illo uti aliquid externum, uti coartationem suae libertatis, sed, e contrario, uti unum ex suis elementis internis, constitutivis, quatenus Magisterium confirmat accessum ad fontem primigenium, itaque certitudinem praebet de Verbo Christi integre hauriendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:4)
siquas fortasse fraternitati uestrae sacerdotum uel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta inuestigatione perquirite, et ita uos in ea, quae Deum offendunt, et ad iracundiam prouocant, districtos ac sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et uindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION