라틴어 문장 검색

Audet in audacem timidus, fortique minatur Debilis, audendi dum uidet esse locum.
(ANONYMUS NEVELETI, De mula et musca 39:10)
Sic ait et timidum mulcet.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:80)
igitur identidem boando purgant rauim.
(아풀레이우스, 플로리다 17:11)
Haec identidem mecum replicabam, et nox ibat in diem:
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:13)
Dum haec identidem rimabundus exinde delector,
(아풀레이우스, 변신, 2권 5:1)
"Ad haec ego insperato lucro diffusus in gaudium et in aureos refulgentes, quos identidem manu mea ventilabam attonitus, Immo inquam Domina, de famulis tuis unum putato, et quotiens operam nostram desiderabis, fideliter impera."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:46)
Haec identidem mecum replicans fortunas meas eiulabam:
(아풀레이우스, 변신, 3권 1:6)
Cunctanter ad timide denique sermone prolato,
(아풀레이우스, 변신, 3권 12:3)
Haec identidem asseverans summa cum trepidatione irrepit cubiculum et pyxidem depromit arcula;
(아풀레이우스, 변신, 3권 21:1)
"Tanto tamen terrore tantaque formidine coetum illum turbaverat, ut usque diluculum, immo et in multum diem nemo quisquam fuerit ausus quamvis iacentem bestiam vel digito contingere, nisi tandem pigre ac timide quidam."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:85)
"Confestim itaque constrictis sarcinis illis, quas nobis servaverant fideles mortui, Plataeae terminos concito gradu deserentes, istud apud nostros animos identidem reputabamus, merito nullam fidem in vita nostra repperiri, quod ad manes iam et mortuos odia perfidiae nostrae demigrarit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:88)
"sic ille novae nuptae precibus veniam tribuit, et insuper quibuscumque vellet eas auri vel monilium donare concessit, sed identidem monuit ac saepe terruit, nequando sororum pernicioso consilio suasa de forma mariti quaerat, neve se sacrilega curiositate de tanto fortunarum suggestu pessum deiciat nec suum postea contingat amplexum."
(아풀레이우스, 변신, 5권45)
Dum haec identidem puella replicat votisque crebros intermiscet suspiritus, ad quoddam pervenimus trivium, unde me arrepto capistro dirigere dextrorsum magnopere gestiebat, quod ad parentis eius ea scilicet iretur via.
(아풀레이우스, 변신, 6권 7:1)
Et verbum quidem praecedens semel ac saepius immodice clamitavi, sequens vero nullo pacto disserere potui, sed in prima remansi voce, et identidem boavi
(아풀레이우스, 변신, 7권 3:5)
coxaeque dexterae semper ictus incutiens et unum feriendo locum dissipato corio et ulceris latis simi facto foramine, immo fovea vel etiam fenestra, nullus tamen desinebat identidem vulnus sanguine delibutum obtundere.
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION