라틴어 문장 검색

campus erat, campi claudebant ultima colles silvaque montanas occulere apta feras, in medio paucos armentaque rara relinquunt, cetera virgultis abdita turba latet, ecce velut torrens undis pluvialibus auctus aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit, per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat, riparum clausas margine finit aquas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권140)
"quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente nives, arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet, quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권120)
Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:9)
Coniugis augurio quamquam Titania mota est, spes tamen in dubio est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 41:1)
Dumque ibi perluitur solita Titania lympha, ecce nepos Cadmi dilata parte laborum per nemus ignotum non certis passibus errans pervenit in lucum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 22:1)
Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae igne levi cerae matutinaeque pruinae sole tepente solent, sic attenuatus amore liquitur et tecto paulatim carpitur igni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:8)
Dixit, et aptato pectus mucrone sub imum incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 15:1)
Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam, sanguine, quo late tellus madefacta tepebat, conciderant lapsi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:1)
Accessit positoque genu Titania terram pressit, ut hauriret gelidos potura liquores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:8)
visa tepere est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 34:2)
Quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 4:3)
Saepe retemptatis precibus Titania frustra "non impune feres, neque" ait "reddere Canenti, laesaque quid faciat, quid amans, quid femina disces rebus" ait "sed amans et laesa et femina Circe!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 46:5)
Ancipitesque vias et iter Titania vastum dixerat et saevi restare pericula ponti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 52:3)
dum tamen aura tepet, medio defendimur Histro :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 104)
"inrisas removete faces, taedasque tepentes subtrahite;"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 354)

SEARCH

MENU NAVIGATION