라틴어 문장 검색

titubata participium sine verbi origine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3321)
sabellicus exacvit sus Sabinus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2551)
nec magis ad eos deterrendos, qui non possent, quam ad vos, qui possetis, exacuendos accommodavi orationem meam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 131:4)
Nam versus aeque prima et media et extrema pars attenditur, qui debilitatur, in quacumque est parte titubatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 192:2)
quae quidem vel maxime suspicionem movent et sunt quasi tacita criminum testimonia atque hoc quidem graviora, quod causae communiter videntur insimulare et arguere omnis posse, quorum modo interfuerit aliquid, haec proprie attingunt eos ipsos qui arguuntur, ut telum, ut vestigium, ut cruor, ut deprehensum aliquid quod ablatum ereptumve videatur, ut responsum inconstanter, ut haesitatum, ut titubatum, ut cum aliquo visus ex quo suspicio oriatur, ut eo ipso in loco visus in quo facinus, ut pallor, ut tremor, ut scriptum aut.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 33장 1:3)
, denique etiam Vatini strumam sacerdoti διβάφωͺ vestiant, videbis brevi tempore magnos non modo eos qui nihil titubarunt sed etiam illum ipsum qui peccavit Catonem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 9 4:5)
et si tibi placebit sic agere de fano ut coepimus, velim cohortere et exacuas Cluatium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 36 4:3)
te quidem, mi Cicero, in dies me hercules habeo cariorem, sollicitudinesque meas cotidie magis tua merita exacuunt ne quid aut ex amore aut ex iudicio tuo perdam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 9:1)
quod cum ita esset, tamen litteris tuis, quas Nonis Maiis ex castris datas acceperamus, ita persuasum erat civitati ut illum iam oppressum omnes arbitrarentur, te autem in Italiam venire cum exercitu ut, si haec ex sententia confecta essent, consilio atque auctoritate tua, sin quid forte titubatum, ut fit in bello, exercitu tuo niteremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 10 2:1)
si tantulum offensum titubatumque sit, ut ea quae singillatim ac diu collecta sunt uno tempore universa perdamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장 1:3)
Ubi irrigatus multo venas nectare, Sero domum est reversus titubanti pede.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Idem.4)
*̓αγαθη` δ' ἔρισ cum invicem se mutuis exhortationibus amici ad amorem immortalitatis exacuunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 15:3)
fac titubet blaeso subdola lingua sono, ut, quicquid facias dicasve protervius aequo, credatur nimium causa fuisse merum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:422)
nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum, det mihi formosa nava Iuventa manu, non tamen exacuet torpens sapor ille palatum, stabit et in stomacho pondus inerte diu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 105)
illic et cantant, quicquid didicere theatris, et iactant faciles ad sua verba manus et ducunt posito duras cratere choreas, cultaque diffusis saltat amica comis, cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi, et fortunatos obvia turba vocat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권350)

SEARCH

MENU NAVIGATION