라틴어 문장 검색

, denique etiam Vatini strumam sacerdoti διβάφωͺ vestiant, videbis brevi tempore magnos non modo eos qui nihil titubarunt sed etiam illum ipsum qui peccavit Catonem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 9 4:5)
quod cum ita esset, tamen litteris tuis, quas Nonis Maiis ex castris datas acceperamus, ita persuasum erat civitati ut illum iam oppressum omnes arbitrarentur, te autem in Italiam venire cum exercitu ut, si haec ex sententia confecta essent, consilio atque auctoritate tua, sin quid forte titubatum, ut fit in bello, exercitu tuo niteremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 10 2:1)
si tantulum offensum titubatumque sit, ut ea quae singillatim ac diu collecta sunt uno tempore universa perdamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장 1:3)
"torva Mimalloneis implerunt cornua bombis, et raptum vitulo caput ablatura superbo Bassaris, et lyncem Maenas flexura corymbis euhion ingeminat, reparabilis adsonat echo!"
(페르시우스, 풍자, satire 174)
his populus ridet, multumque torosa iuventus ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.
(페르시우스, 풍자, satire 346)
Ubi irrigatus multo venas nectare, Sero domum est reversus titubanti pede.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Idem.4)
fac titubet blaeso subdola lingua sono, ut, quicquid facias dicasve protervius aequo, credatur nimium causa fuisse merum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:422)
Cotta, silere, Pieridum lumen praesidiumque fori, maternos Cottas cui Messallasque paternos, Maxime, nobilitas ingeminata dedit) dicere si fas est, claro mea nomine Musa atque inter tantos quae legeretur erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1617)
illic et cantant, quicquid didicere theatris, et iactant faciles ad sua verba manus et ducunt posito duras cratere choreas, cultaque diffusis saltat amica comis, cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi, et fortunatos obvia turba vocat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권350)
Pallantide caesus eadem Didius hostiles ingeminavit opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권374)
ingeminat, "tune es quaesita per omnes nata, mihi terras?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 65:3)
Tamen haec in fine loquendi ingeminat voces auditaque verba reportat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 41:6)
Ille mero somnoque gravis titubare videtur vixque sequi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:14)
bacchae satyrique sequuntur, quique senex ferula titubantes ebrius artus sustinet et pando non fortiter haeret asello.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:8)
titubantem annisque meroque ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION