라틴어 문장 검색

In acquirendis ergo opibus et divitiis conservandis et utendis tres comitestecum habeas, scilicet Deum et conscientiam et bonam famam, vel ad minusDeum et conscientiam, secundum quod de hijs plenius notatum invenies inlibro de Amore et Dilectione Dei et Proximi et Aliarum Rerum et de FormaVitæ, in titulo:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 258:2)
De acquirendis et conservandis opibus, et in sequentibus quatuor titulis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 258:3)
Licet durum sit et omni rationi contrarium, quodquis in adversario vel inimico suo confidat, vel se in ejus potestate etarbritrio committat, ut supra in hoc libro, in titulo De vitando illorumconsilio, qui sunt vel jam fuerunt inimici, sed postea in gratiam redierunt, reperitur:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 297:2)
Iste qui ignobilis erat, adeptus omnia fidei titulo, tropaeo martyrum, Angelorum gloriatur consortio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 4:7)
Sed cautela nimia in peiores haeserat plagas, ut narrabimus postea, aemulis consarcinantibus insidias graves apud Constantium, cetera medium principem, sed siquid auribus eius huius modi quivis infudisset ignotus, acerbum et implacabilem, et in hoc causarum titulo dissimilem sui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 2:1)
Hoc administrante Leontio, Liberius Christianae legis antistes, a Constantio ad comitatum mitti praeceptus est, tamquam imperatoriis iussis et plurimorum sui consortium decretis obsistens, in re quam brevi textu percurram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 6:1)
nam contra cum hastis clipei feriuntur, irae documentum est et doloris) immane quo quantoque gaudio praeter paucos Augusti probavere iudicium, Caesaremque admiratione digna suscipiebant, imperatorii muricis fulgore flagrantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 15:2)
In comitatu vero Augusti, circumlatrabat Arbetionem invidia, velut summa mox adepturum, decora cultus imperatorii praestruxisse, instabatque ei strepens immania, comes Verissimus nomine, arguens coram, quod a gregario ad magnum militiae culmen evectus, hoc quoque non contentus (ut parvo) locum appeteret principalem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 6장 1:2)
Superato ut dixi Marcello, reversoque Serdicam, unde oriebatur, in castris Augusti per simulationem tuendae maiestatis imperatoriae, multa et nefanda perpetrabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 1:1)
indemnesque deinde et innoxii earum incolae partium, querellarum sopitis materiis viverent, ni postea exquisitorum detestanda nomina titulorum, per offerentes suscipientesque criminose in maius exaggerata, his propugnare sibi nitentibus potestates, illis attenuatis omnium opibus, se fore sperantibus tutos, ad usque proscriptiones miserorumque suspendia pervenerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 3:2)
Ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui (ut erat angusti pectoris ) obsurdescens in aliis etiam nimium seriis, in hoc titulo ima (quod aiunt) auricula mollior, et suspicax et minutus, acri felle concaluit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 5:1)
Qui tum etiam quiescens, cum strepitu excitatus turbulento vidisset ignotorum hominum se circulo circumsaeptum, concepto negotio, et imperatorii nominis metu praestrictus, praeceptis paruit invitissimus, secutusque alienum arbitrium, magister equitum paulo ante superbus et ferox, iumentoque impositus repentino, principi ut captivus offertur ignobilis, oppressam terrore vix colligens mentem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 9장 7:1)
Imperatoriae auctoritatis cothurnum ubique custodiens, popularitatem elato animo contemnebat et magno, erga tribuendas celsiores dignitates impendio parcus, nihil circa administrationum augmenta praeter pauca novari perpessus, numquam erigens cornua militarium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 1:2)
in eius modi titulis capitali odio oderat, cum maxime id ageret ut iustus aestimaretur et clemens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 11:1)
quo pravo proposito magis quam recto vel usitato, triumphalis arcus ex clade provinciarum sumptibus magnis erexit in Galliis et Pannoniis, titulis gestorum affixis, se (quoad stare poterunt monumenta) lecturis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION