라틴어 문장 검색

nam qui dabat olim imperium fasces legiones omnia, nunc se continet atque duas tantum res anxius optat, panem et circenses.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X31)
ille dolor solus patriam fugientibus, illa maestitia est, caruisse anno circensibus uno:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI22)
Commoda tractemus primum communia, quorum haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec audeat excussos praetori ostendere dentes et nigram in facie tumidis livoribus offam atque oculum medico nil promittente relictum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI3)
Verrius Flaccus ait, cum populus Romanus pestilentia laboraret, essetque responsum id accidere, quod di despicerentur, anxiam urbem fuisse, quia non intellegeretur oraculum, evenisseque ut Circensium die puer de coenaculo pompam superne despiceret et patri referret quo ordine secreta sacrorum in archa pilenti conposita vidisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 15:1)
Ex senatus itaque consulto et Maenia lege ad propitiandum Iovem additus est illis Circensibus dies, isque instauratitius dictus est, non a patibulo, ut quidam putant, Graeco nomine ἀπὸ τοῦ σταυροῦ, sed a redintegratione, ut Varroni placet, qui instaurare ait esse instar novare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 5:1)
Vehitur enim simulachrum dei Heliopolitani ferculo, uti vehuntur in pompa ludorum Circensium deorum simulachra:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 13:2)
Sed tibi non multum est, unum si praesto togatum:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVIII5)
Si quid nostra tuis adicit vexatio rebus, Mane vel a media nocte togatus ero Stridentesque feram flatus aquilonis iniqui Et patiar nimbos excipiamque nives.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXII1)
Tomentum concisa palus Circense vocatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLX Tomentum Circense1)
nam cum Romani iracundia matris deum laborarent et eam nec sacrificiis nec ludis placare possent, quidam senex statutis ludis circensibus saltavit, quae sola fuit causa placationis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2795)
denique cum ludi circenses Apollini celebrarentur et Hannibal nuntiatus esset circa portam Collinam urbi ingruere, omnes raptis armis concurrerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1104)
vallis autem ipsa ubi circenses editi sunt, ideo Murcia dicta est, quia quidam vicinum montem Murcum appellatum volunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6362)
magnis circensibus actis 'magnis' quantum ad paupertatem pristinam pertinet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6366)
iste Consus et eques Neptunus dicitur, unde etiam in eius honorem circenses celebrantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 63612)
errant ergo qui dicunt 'magnis circensibus' aut Megalesiacis, aut Romanis, quos constat fieri ante kal.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 63613)

SEARCH

MENU NAVIGATION