라틴어 문장 검색

Strenuus et fortis causisque Philippus agendis clarus, ab officiis octavam circiter horam dum redit atque Foro nimium distare Carinas iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt, adrasum quendam vacua tonsoris in umbra cultello proprios purgantem leniter unguis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 732)
Proscripti Regis Rupili pus atque venenum hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Rupilii et Persii rixam facete describit.1)
' 'Di te, Damasippe, Deaeque verum ob consilium donent tonsore.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.14)
illos otiosos vocas, quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum decerpitur, si quid proxima nocte subcrevit, dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in frontem compellitur ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 66:2)
Quomodo irascuntur, si tonsor paulo neglegentior fuit, tamquam virum tonderet !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 66:3)
barba concavis hirta temporibus, quam in subdita vultus parte surgentem stirpitus tonsor assiduus genis ut adhuc vesticipibus evellit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:9)
Ad tonsorem ire dixit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 331)
quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 453)
Ctesibius enim fuerat Alexandriae natus patre tonsore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION