라틴어 문장 검색

Haec autem eadem omnem dolorem levant, dura emolliunt, mediocriter calfaciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장32)
praecordia quoque dura at inflata emollit, ossa extrahit, ad omnia denique valet, quae adiuvare calor potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장36)
Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장48)
Potest vero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam omnemque coitum umoris emolliendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장133)
magis vero emollit, si pro rosa cyprus infunditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 24장19)
si nervosus aut musculosus, quod emolliat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장193)
Iamque aquae quoque calidae necessarius usus est, ut et materiam digerat et duritiam emolliat et pus citet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장239)
siquidem emollitum in eo vulnus cito rursus eodem malo adficitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장360)
cumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장98)
Ubi stare coeperit cancer, mulso volnus eluetur, vitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus emollit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장17)
Si vero etiam torpor accessit, si mens non constat, si nervorum vel resolutio vel distentio secuta est, verisimile est etiam cerebri membranam esse violatam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장4)
Procedente deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem producat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장46)
Si nimius est, corpus effeminat, neruos emollit, stomachum soluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 6:1)
ex quibus coxa, si sine torpore est, si leuiter friget, quamuis magnos dolores habet, tamen et facile et mature sanatur, resolutumque membrum, si nihilo minus alitur, fieri sanum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 14:3)
Aeque magnum malum est, ubi torpor atque prurigo peruagantur, modo per totum caput, modo in parte, aut sensus alicuius ibi quasi frigoris est, eaque ad summam quoque linguam perueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 37:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION