라틴어 문장 검색

Ecce subit fades leto diversa fluenti Nasidium Marsi cultorem torridus agri Percussit Prester.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:39)
Accius Troadibus nocturna saxo fruges franges torridas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1799)
quo contempto exsiccaverunt paludes, et carentes pestilentia per eam partem ingressis hostibus poenas dederunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7014)
nam aliter patriam dicimus defendere, aliter hostes, ut "hunc, oro, defende fu- rorem". iam venit aestas torrida iam advenit, iam adpropin- quat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 473)
torrida calore sicca.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 481)
torrida sicca, quod numquam sol inde discedat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2343)
sin autem acutum prudens et idem sincerum et solidum et exsiccatum genus orationis probant nec illo graviore ornatu oratorio utuntur et hoc proprium esse Atticorum volunt, recte laudant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 3:1)
alios esse salubris, alios pestilentis, in aliis esse pituitosos et quasi redundantis, in aliis exsiccatos atque aridos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 12:4)
nam et musculorum iecuscula bruma dicuntur augeri, et puleium aridum florescere brumali ipso die, et inflatas rumpi vesiculas, et semina malorum, quae in iis mediis inclusa sint, in contrarias partis se vertere, iam nervos in fidibus aliis pulsis resonare alios, ostreisque et conchyliis omnibus contingere, ut cum luna pariter crescant pariterque decrescant, arboresque ut hiemali tempore cum luna simul senescente, quia tum exsiccatae sint, tempestive caedi putentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 47:8)
arboresque ut hiemali tempore cum luna simul senescente, quia tum exsiccatae sint, tempestive caedi putentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 47:12)
plane te rogo, sic ut olim matrem nostram facere memini, quae lagonas etiam inanis obsignabat, ne dicerentur inanes aliquae fuisse quae furtim essent exsiccatae, sic tu etiam si quod scribas non habebis, scribito tamen, n e furtum cessationis quaesivisse videaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 26 2:1)
nunc quoque dant verbo plurima signa fidem, pontifices ab rege petunt et flamine lanas, quis veterum lingua februa nomen erat, quaeque capit lictor domibus purgamina versis torrida cum mica farra, vocantur idem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권12)
iam venit aestas torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS29)
quarum una corusco semper sole rubens et torrida semper ab igni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:3)
premant Calenam falce quibus dedit fortuna vitem, dives ut aureis mercator exsiccet culillis vina Syra reparata merce, dis carus ipsis, quippe ter et quater anno revisens aequor Atlanticum inpune.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 314)

SEARCH

MENU NAVIGATION