라틴어 문장 검색

densis hunc frondibus atrum urguet utrimque latus nemoris, medioque fragosus dat sonitum saxis et torto vertice torrens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:17)
ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto, quae connexa est et totis viribus fluit, fragosa atque interrupta melior oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 264:1)
optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant et fragosis offenduntur et levibus mulcentur et contortis excitantur et stabilia probant, clauda deprehendunt, redundantia ac nimia fastidiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 373:2)
non hic per nudam pictorum corporum pulchritudinem turpis prostat historia, quae sicut ornat artem, sic devenustat artificem, absunt ridiculi vestitu et vultibus histriones pigmentis multi-coloribus Philistionis supellectilem mentientes, absunt lubrici tortuosique pugilatu et nexibus palaestritae, quorum etiam viventum luctas, si involvantur obscenius, casta confestim gymnasiarchorum virga dissolvit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 6:1)
iam primum sagacissimis in hoc exploratoribus destinatis, qui reditus nostri iter aucuparentur, domus utraque non solum tramites aggerum publicorum verum etiam calles compendiis tortuosos atque pastoria deverticula insedit, ne quo casu dispositis officiorum insidiis elaberemur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 2:2)
Ipse caestus colubrina vis est, tenax ad occupandum, tortuosa ad obligandum, liquida ad elabendum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 18장 1:6)
Hasdrubal, dum lux viam ostenderet, ripa fluminis signa ferri iubet, et per tortuosi amnis sinus flexusque cum errorem volvens haud multum processisset, substitit, ubi prima lux transitum opportunum ostendisset, transiturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 696:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION