라틴어 문장 검색

Sed qui universa conspicit, Dominus, Deus Israel, percussit eum insanabili et invisibili plaga; et continuo ut is finivit sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장5)
alia, si manantia corpuscula per invisibilia foramina subsistendo iter claudunt, ut Asclepiades contendit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium36)
alia, si manantia corpuscula per inuisibilia foramina subsistendo iter claudunt, ut Asclepiades contendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 16:1)
alia, si manantia corpuscula, per invisibilia foramina subsistendo, iter claudunt, ut Asclepiades contendit;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 16:1)
23. Nempe si "a creatura mundi invisibilia Dei, per ea que facta sunt, intellecta conspiciuntur", et si ex notioribus nobis innotiora;
(단테 알리기에리, Epistolae 32:1)
26. Et si hec, que uti principia sunt, ad probandum quod queritur non sufficiunt, quis non ab illata conclusione per talia precedente mecum oppinari cogetur, pace videlicet annorum duodecim orbem totaliter amplexata, que sui sillogizantis faciem Dei filium, sicuti opere patrato, ostendit? 27.
(단테 알리기에리, Epistolae 33:1)
quin potius confusionis ruborem et in vobis et aliis, nomine solo archimandritis, per orbem dumtaxat pudor eradicatus non sit totaliter, accendisse;
(단테 알리기에리, Epistolae 78:2)
Agens igitur totius et partis est ille qui dictus est, et totaliter videtur esse.
(단테 알리기에리, Epistolae 107:2)
Satis igitur declaratum est quod proprium opus humani generis totaliter accepti est actuare semper totam potentiam intellectus possibilis, per prius ad speculandum et secondario propter hoc ad operandum per suam extensionem. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 4:2)
Et sicut se habet pars ad totum, sic ordo partialis ad totalem.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 6:2)
Ex quo habetur quod bonitas ordinis partialis non excedit bonitatem totalis ordinis, sed magis e converso. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 6:5)
quod esse non potest nisi quando uni principi totaliter subiacet, ut de se patet. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 8:14)
Voluntas quidem Dei per se invisibilis est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:19)
et invisibile Dei "per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:20)
Et ut tales de presenti gignasio totaliter excludantur, est advertendum quod quedam scriptura est ante Ecclesiam, quedam cum Ecclesia, quedam post Ecclesiam. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION