라틴어 문장 검색

etenim ad aegros non vates aut hariolos, sed medicos solemus adducere, nec vero, qui fidibus aut tibiis uti volunt, ab haruspicibus accipiunt earum tractationem, sed a musicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 12:7)
etenim si quodam in libro vere est a nobis philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo atque amplissimo quoque dignissima est, nec quic- quam aliud [ut] videndum est nobis, quos populus Romanus hoc in gradu conlocavit, nisi ne quid privatis studiis de opera publica detrahamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 8:3)
non est enim in nobis, sed tractatio atque usus in nobis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 2:2)
Tractatio igitur rerum efficit admirabilem orationem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 35장 1:4)
Est enim in utroque et materia et tractatio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 59장 3:3)
materia in verbis, tractatio in conlocatione ver- borum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 59장 3:4)
nunc explicanda tractatio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 2:2)
Horum tractationes in aliis libris explicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장2)
in Philosophicis autem abstrahendum est a sensibus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 36:5)
motibus inde oriundis, ob eorum in rebus Philosophicis aliqualem usum, subjungere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 112:4)
Caeterum ob difficilem calculum quo resistentia & velocitas per hanc Propositionem inveniendae sunt, visum est Propositionem sequentem subjungere, quae & generalior sit & ad usus Philosophicos abunde satis accurata.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VI. De Motu & resistentia Corporum Funependulorum. 38:1)
Eadem tamen, ne sterilia videantur, illustravi Scholiis quibusdam Philosophicis, ea tractans quae generalia sunt, & in quibus Philosophia maximè fundari videtur, uti corporum densitatem & resistentiam, spatia corporibus vacua, motumque Lucis & Sonorum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 1:3)
Torum frequenti tractatione vexavi, amoris mei quasi quandam imaginem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 139:1)
17. Considerationes theologicae vel philosophicae de condicione humani generis et mundi haberi possunt sicut nuntium repetitum et vacuum, si non iterantur, initio sumpto a comparatione cum circumstantiis aetatis nostrae, in hoc quod nondum pro historia humani generis editum est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 25:1)
Catholica praeterea Ecclesia philosophicae provinciae dialogo patet, atque id sinit ut inter fidem et rationem varia compendia comparentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 83:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION