라틴어 문장 검색

Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur.
(불가타 성경, 나훔서, 2장4)
Ita Galli tragulis iaculisque oppidum [quod vallo facto] ex hostium cadaveribus sunt circumplexi, oppugnare coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:5)
Hi manus ferreas atque harpagones paraverant magnoque numero pilorum, tragularum reliquorumque telorum se instruxerant.
(카이사르, 내란기, 1권 57:3)
Eo super tigna bipedalia iniciunt eaque laminis clavisque religant.
(카이사르, 내란기, 2권 10:5)
Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerunt et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant et non nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 26장3)
Tum Tito Balventio, qui superiore anno primum pilum duxerat, viro forti et magnae auctoritatis, utrumque femur tragula traicitur;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 35장6)
Si adire non possit, monet ut tragulam cum epistola ad amentum deligata intra munitionem castrorum abiciat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 48장5)
Gallus periculum veritus, ut erat praeceptum, tragulam mittit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 48장7)
8). Lammina vel ferrea vel aenea etiam ab altero capite duo utrimque deorsum conversos uncos habet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장32)
Lammina aenea est, prima paulum resima, ab exteriore parte levis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장42)
eoque et audacius et tutius scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lammina levatur, tollique sine ulla noxa cerebri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장45)
Si id ex facili fieri non potest, subicienda lammina est, quam custodem eius membranae esse proposui (3.8);
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장70)
eademque lammina, quicquid deorsum insedit, attollendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장72)
Lammina uel ferrea uel aenea etiam ab altero capite duo utrimque deorsum conuersos uncos habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 7:4)
Lammina aenea est, prima paulum resima, ab exteriore parte leuis;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION