라틴어 문장 검색

Meatus enim qui solus de oceano receptas aquas in maria nostra transmittit in freto est Gaditano quod Hispaniam Africamque interiacet, et sine dubio inundatio ipsa per Hispaniense et Gallicanum litora in Tyrrhenum prodit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 35:1)
Nam et solis orbis matutinus solito nobis maior apparet, quia interiacet inter nos et ipsum aer adhuc de nocte roscidus, et grandescit imago eius, tamquam in aquae speculo visatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:6)
lumen quod de nobis emittimus, et ut aer qui interiacet lucidus sit, et corpus quo offenso desinat intentio, quae si diutius pergat, rectam intentionem lassata non optinet sed scissa in dexteram laevamque diffunditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 14:2)
Ut tantum medii fuerat maris, utraque classis Quod semel excussis posset transcurrere tonsis, Innumerae vasto miscentur in aethere voces:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:13)
Hic, ubi iam Zephyri fines et summus Olympi Cardo tenet Tethyn, vetitae transcurrere, densos Involvere globos;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:40)
Inde rapit cursus, et, quae piger Appulus arva Deseruit rastris, et inerti tradidit herbae, Ocior et coeli flammis et tigride foeta Transcurrit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:14)
Merito, Pompeium vincere lente, Gentibus indignum est a transcurrente subactis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:31)
Transcurrunt gabatae volantque lances.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XLVIII2)
Ita gravissumo suo casu, dum Cyri et Alexandri similis esse voluit, qui suum cursum transcurrerant, et L. Crassi et multorum Crassorum in ventus est dissimillimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 2:9)
Hinc recta duci potest cujus partes longitudine datae rectis tribus positione datis interjacebunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 110:2)
Trajectoriam specie & magnitudine datam describere, cujus partes datae rectis tribus positione datis interjacebunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 112:1)
Describenda sit Trajectoria fghi, quae similis sit lineae curvae FGHI, & cujus partes fg, gh, hi illius partibus FG, GH, HI similes & proportionales, rectis AB & AD, AD & BD, BD & EC positione datis, prima primis, secunda secundis, tertia tertiis interjaceant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 129:1)
Undarum latitudinem voco mensuram transversam quae vel vallibus imis vel summis culminibus interjacet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 30:1)
Quoniam figura orbis Lunaris ignoratur, hujus vice assumamus Ellipsin DBCA, in cujus centro S Terra collocetur, & cujus axis major DC Quadraturis, minor AB Syzygiis interjaceat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 41:1)
1, hor. 11. P.M. Cometa in R existens, stellis K & C accuratè interjacebat, & rectae CRK pars CR paulo major erat quàm 1/3 CK, & paulo minor quam 1/3 CK + 1/8 CR, adeoque aequalis 1/3 CK + 1/16 CR seu 16/45 CK.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION