라틴어 문장 검색

Inest huic computationi sumptus supellectilis, sumptus atriensium topiariorum fabrorum atque etiam venatorii instrumenti;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 3:1)
Si de amissione vel aliquarum specierum damno agitur, de bonis loquimur, omnem computationem excedentibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 49:3)
si silva quadam excisa productio augetur, nemo hac in computatione damnum metitur, quod territorium in solitudinem redigit, biodiversitatem vastat aut contaminationem auget.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 249:3)
in quibus actor, non dico, si circa summas trepidat, sed si digitorum saltem incerto aut indecoro gestu a computatione dissentit, iudicatur indoctus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 366:4)
oratori vero quid est necesse surripere hanc transgressionem et iudicem fallere, qui, ut ordini rerum animum intendat, etiam commonendus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 87:1)
hyperbaton quoque, id est verbi transgressionem, quoniam frequenter ratio compositionis et decor poscit, non immerito inter virtutes habemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 281:1)
poetae quidem etiam verborum divisione faciunt transgressionem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 285:1)
est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio, contrarium et dissolutum, et declinatio et reprehensio, et exclamatio et imminutio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 35:1)
verborum autem concinna transgressio, id est hyperbaton, quod Caecilius quoque putat schema, a nobis est inter tropos posita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 245:3)
quaedam vero transgressiones et longae sunt nimis, ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione vitiosae, quae hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illae Maecenatis, sole et aurora rubent plurima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 284:3)
Si utilitas me et sordida computatio liberalem facit, si nulli prosum, nisi ut in vicem ille mihi prosit, non dabo beneficium proficiscenti in diversas longinquasque regiones, afuturo semper ;
(세네카, 행복론, Liber IV 48:1)
quid sunt istae tabellae, quid computationes et venale tempus et sanguinulentae centesimae ?
(세네카, 행복론, Liber VII 57:2)
agedum, ad computationem aetatem tuam revoca.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 14:2)
Ipsum adhuc quod videmini fidelissime tueri a patribus traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos destinastis, studium dico deorum colendorum, de quo maxime erravit antiquitas, licet Serapidi iam Romano aras restruxeritis, licet Baccho iam Italico furias vestras immoletis, suo loco ostendam proinde despici et neglegi et destrui a vobis adversus maiorum auctoritatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 10:1)
quae computatio LXXXIIII annorum circulo continetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION