라틴어 문장 검색

pacti ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis nummis quadrigatis, in socios ducenis, in servos centenis, et ut eo pretio persoluto cum singulis abirent vestimentis, in castra hostes acceperunt, traditique in custodiam omnes sunt, seorsum cives sociique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 625:1)
eos omnes Venusini per familias benigne accipiendos curandosque cum divisissent, in singulos equites togas et tunicas et quadrigatos nummos quinos vicenos et pediti denos et arma, quibus deerant, dederunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 646:1)
pretium fore in capita equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, servo centenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 691:2)
iis imperarent, quantum quaeque earum coloniarum militum dedisset populo Romano, ex quo hostes in Italia essent, duplicatum eius summae numerum peditum daret et equites centenos vicenos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 207:1)
eas se traiecturum in Africam cum dixisset, singulos milites inspexit, relictisque quos non idoneos credebat, in locum eorum subiecit quos secum ex Italia adduxerat, supplevitque ita eas legiones ut singulae sena milia et ducenos pedites, trecenos haberent equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 343:2)
militibus ex praeda centenos vicenos asses divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 213:2)
Macedonibus treceni nummi in capita statutum pretium est, et ut armis traditis abirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 198:3)
ei centum milia gravis aeris dari patres iusserunt, servis vicena quina milia aeris et libertatem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 346:2)
his Buxentum adiectum, trecenae familiae in singulas colonias iubebantur mitti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 377:1)
Q. Fabio Buteoni et Q. Minucio, quibus Hispaniae provinciae evenerant, consules legiones singulas ex quattuor ab se scriptis quas videretur ut darent decretum est et socium ac Latini nominis quaterna milia peditum, trecenos equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 321:1)
coloniae civium Romanorum eo anno deductae sunt Puteolos, Volturnum, Liternum, treceni homines in singulas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 516:1)
vicena iugera pedites, quadragena equites acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 93:3)
militibus qui currum secuti sunt centenos vicenos quinos asses divisit, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 457:1)
vicenis maioribus hostiis in singulas supplicationes sacrificare consul est iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 545:1)
militibus quini viceni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 710:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION