라틴어 문장 검색

populo praeter frumenti denos modios ac totidem olei libras trecenos quoque nummos, quos pollicitus olim erat, uiritim diuisit et hoc amplius centenos pro mora.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 38장 1:3)
item 'hortationes ad philosophiam,' et aliqua 'de uita sua,' quam tredecim libris Cantabrico tenus bello nec ultra exposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 85장 1:2)
nota res est, Aponio Saturnino inter subsellia dormitante, monitum a Gaio praeconem ne praetorium uirum crebro capitis motu nutantem sibi praeteriret, nec licendi finem factum, quoad tredecim gladiatores sestertium nonagies ignoranti addicerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 38장 4:2)
turres denis pedibus quam murus altiores sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 30:3)
Menses in quinos denos discripserunt dies, anni plena spatia servantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 40:1)
Non amplius autem tredecim passuum millibus processerant, cum ab Indis amicis facti certiores fuerunt, " Gallos columbarum instar in sylvis, hostilemque in morem, sedibus Anglicis instare, itemque propugnaculum, quod erant oppugnaturi, nuper adauctum fuisse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.36)
Exercitus non longius denis passuum millibus a propugnaculo Cumberland processerat, cum Washingtonium febris vehementer gravis corripuit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.59)
Die Januarii primo, tredecim millia militum legionis istius, in seditionem apertam erupere:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.11)
Civitates, porro, tredecim, loco et rebus sejunctas, ad concordiam et amicitiam revocare haud certe facile fuit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.122)
Clarus ob id factum donis ornatur honestis,accipit et bis dena super sestertia nummum.
(호라티우스의 두번째 편지, 219)
Quippe cum quattuor Pyrrho, tredecim anni Annibali suffecerint, ille per quadraginta annos restitit, donec tribus ingentibus bellis subactus felicitate Sullae, virtute Luculli, magnitudine Pompei consumeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 2:1)
Deinde, licet urendi corpora defunctorum usus nostro seculo nullus sit, lectio tamen docet eo tempore quo igni dari honor mortuis habebatur, si quando usu venisset, ut plura corpora simul incenderentur, solitos fuisse funerum ministros denis virorum corporibus adicere singula muliebria:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 5:1)
Tecum ter denas numeravi, Postume, brumas:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XL4)
Bis denos puerum numerantem perdidit annos, Mentula cui nondum sesquipedalis erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XIV5)
Quid numerem currus ter denaque praemia palmae, Quae dare non semper consul uterque solet?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVIII8)

SEARCH

MENU NAVIGATION