라틴어 문장 검색

ille tibi loquitur, et, cum te somnus oppresserit, veniet post parietem et mittet manum suam per foramen et tanget ventrem tuum, et tremefacta consurges et dices:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 19:5)
Crines calamistri vestigio rotantur, digiti de anulis radiant et, ne plantas umidior via spargat, vix imprimunt summa vestigia.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:9)
Si tibi legitimis pactam iunctamque tabellis non es amaturus, ducendi nulla videtur causa, nec est quare cenam et mustacea perdas labente officio crudis donanda, nec illud quod prima pro nocte datur, cum lance beata Dacicus et scripto radiat Germanicus auro.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI100)
Si gaudet cantu, nullius fibula durat vocem vendentis praetoribus, organa semper in manibus, densi radiant testudine tota sardonyches;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI204)
Aliquid tamen adversus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illyricum et Africam,quasi de industria prospera eius adversis radiaret;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 30:1)
ideo per rara foramina terrae partibus erumpens primus se sustulit aether ignifer et multos secum levis abstulit ignis, non alia longe ratione ac saepe videmus, aurea cum primum gemmantis rore per herbas matutina rubent radiati lumina solis exhalantque lacus nebulam fluviique perennes ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:4)
propterea noctes hiberno tempore longae cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 26:4)
Haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 11:2)
illa usque minatur Et tremefacta comam concusso vertice nutat, Vulneribus donec paulatim evicta supremum Congemuit traxitque iugis avulsa ruinam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 9:3)
idque ratum Stygii per flumina fratris, Per pice torrentes atraque voragine ripas Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 22:2)
Eo dicente deum domus alta silescit, Et tremefacta solo tellus, silet arduus aether:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 38:2)
eo dicente deum domus alta silescit, Et tremefacta solo tellus, silet arduus aether.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:2)
Miles ut adverso Phoebi radiatus ab ictu Descendens totos perfudit lumine colles, Non temere immissus campis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:1)
Nec te detineat miri radiata colossi Quae Rhodium moles vincere gaudet opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXX6)
Vera minus flavo radiant electra metallo, Et niveum felix pustula vincit ebur.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, L5)

SEARCH

MENU NAVIGATION