라틴어 문장 검색

Frequentibus vero incursionibus exterruit eos, nec ausi sunt postea ita adversus praedictum venire castrum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 43:4)
Haec identidem asseverans summa cum trepidatione irrepit cubiculum et pyxidem depromit arcula;
(아풀레이우스, 변신, 3권 21:1)
"Me trepidatio simul et festinatio fefellit et pyxidum similitudo decepit."
(아풀레이우스, 변신, 3권 22:5)
prandioque raptim tuburcinato, me et equum meum vectores rerum illarum futuros fustibus exinde fundentes producunt in viam, multisque clivis et anfractibus fatigatos prope ipsam vesperam perducunt ad quampiam speluncam, unde multis onustos rebus rursum, ne breviculo quidem tempore refectos ociter reducunt, tantaque trepidatione festinabant, ut me plagis multis obtundentes propellentesque super lapidem propter viam positum deicerent:
(아풀레이우스, 변신, 6권 3:5)
"At ille repentino malo perturbatus et misera trepidatione ad inopiam consilii deductus, quod solum poterat, nocturnas tenebras!"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:34)
Haec eximie mentita ad veritatis imaginem verberone illo simulata cum trepidatione perferente finitum est iudicium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:9)
Ingens exinde verberonem corripit trepidatio et in vicem humani coloris succedit pallor infernus, perque universa membra frigidus sudor emanabat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:1)
Qua mira desperatione truculentae feminae repente perturbatus medicus, excussusque toto consilio et ob angustiam temporis spatio cogitandi privatus, antequam trepidatione aliqua vel cunctatione ipsa daret malae conscientiae suspicionem, indidem de potione gustavit ampliter:
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:6)
18. Sit Motus Decimus Octavus, Motus Trepidationis, cui (ut ab astronomis intelligitur) non multum fidei adhibemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:1)
Clangite bucina in Gabaa, tuba in Rama, conclamate in Bethaven, exterrete Beniamin.
(불가타 성경, 호세아서, 5장8)
Ubi est habitaculum leonum, et spelunca catulorum leonum, ad quam ivit leo, ut duceret illuc catulum leonis, et non erat qui exterreret?
(불가타 성경, 나훔서, 2장12)
Non facient iniquitatem nec loquentur mendacium; et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장13)
Et exterriti, qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Ionathas Ioppen.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장76)
Constituta autem die, intrabat de his visitationem ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장14)
magnitudine brachii tui exterreantur, qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum ". Et hic quidem in his finem fecit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION