-
Videsne igitur, ut primus omnium triangulus cunctorum summas efficiat et omnium procreationibus misceatur?
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Qui figurati numeri ex quibus figuratis numeris fiant, inque eo quod triangulus numerus omnium reliquorum principium sit. 1:23)
-
At vero si senarius contra novenarium, vel hic contra xij, vel hic contra xv, vel quindecim contra x et viij, pro inveniendis differentiis comparentur, secundo se triangulo, id est ternario superabunt.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Pertinens ad figuratorum numerorum descriptionem speculatio. 1:3)
-
X vero ad xvj et xvj ad xxij et xxij ad xxviij et xxviij ad xxxiiij si componas, tertio se triangulo vincent, id est senario.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Pertinens ad figuratorum numerorum descriptionem speculatio. 1:4)
-
Atque hoc rite notabitur in aliis cunctis sequentibus sese perspectum omnesque se triangulis antecedent.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Pertinens ad figuratorum numerorum descriptionem speculatio. 1:5)
-
Quare perfecte, ut arbitror, demonstratum est, omnium formarum principium elementumque esse triangulum.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Pertinens ad figuratorum numerorum descriptionem speculatio. 1:6)
-
Triangulum cum notatis
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De pyramide, quod ea sit solidarum figurarum principium sicut triangulus planarum 1:1)
-
Videtur autem, quemadmodum in planis figuris triangulus numerus primus est, sic in solidis, qui vocatur pyramis, profunditatis esse principium.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De pyramide, quod ea sit solidarum figurarum principium sicut triangulus planarum 2:1)
-
Est autem pyramis alias a triangula basi in altitudinem sese erigens, alias a tetragona, alias a pentagona et secundum sequentium multitudines angulorum ad unum cacuminis verticem sublevata.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De pyramide, quod ea sit solidarum figurarum principium sicut triangulus planarum 2:3)
-
Sit a b c triangulum.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De pyramide, quod ea sit solidarum figurarum principium sicut triangulus planarum 2:5)
-
et quantoscunque angulos habuerit figura, super quam pyramis residet, tot ipsa per latera triangulis continetur, ut ex subiectis descriptionibus palam est.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De his pyramidis, quae a quadratis vel a ceteris multiangulis proficiscuntur figuris 2:2)
-
prima pyramis de triangulo, secunda pyramis de tetragono, tertia pyramis de pentagono, quarta pyramis de exagono, quinta pyramis de eptagono, idemque in ceteris constat numeris.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 1:2)
-
Primus ergo potestate triangulus est unitas eandemque etiam ponimus virtute pyramidam;
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 1:9)
-
secundus vero triangulus est ternarius, quem si cum primo coniunxero, id est cum unitate, quaternaria mihi profunditas pyramidis excrescit.
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 1:10)
-
Trianguli j iij vj x xv xxj xxviij xxxvj xlv lv
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 2:1)
-
Pyramides a triangulis j iiij x xx xxxv lvj lxxiiij cxx clxv ccxx
- (보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 3:1)