라틴어 문장 검색

deinde spe affinitatis ac tribuniciae potestatis deceptum inopinantem criminatus est pudenda miserandaque oratione, cum inter alia patres conscriptos precaretur, mitterent alterum e consulibus, qui se senem et solum in conspectum eorum cum aliquo militari praesidio perduceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 65장 1:3)
regum etiam regem et exercitatione uenandi et conuictu megistanum abstinuisse, quod apud Parthos iustiti instar est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 5장 1:5)
eadem defuncta iustitium indixit, in quo risisse lauisse cenasse cum parentibus aut coniuge liberisue capital fuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 2:1)
De maiore negotio acturus in curia medius inter consulum sellas tribunicio subsellio sedebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 23장 2:3)
dein iustitio indicto, e plebe quidem prouinciae legiones et auxilia conscripsit super exercitum ueterem legionis unius duarumque alarum et cohortium trium;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 2:1)
ac ne tribuniciam quidem potestatem < . . . > patris patriae appellationem nisi sero recepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 12장 1:4)
Triumphauit cum patre censuramque gessit una, eidem collega et in tribunicia potestate et in septem consulatibus fuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 6장 1:2)
Preterea, mundus optime dispositus est cum iustitia in eo potissima est. Unde Virgilius commendare volens illud seculum quod suo tempore surgere videbatur, in suis Buccolicis cantabat:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:2)
'Virgo' nanque vocabatur iustitia, quam etiam 'Astream' vocabant 'Saturnia regna' dicebant optima tempora, que etiam 'aurea' nuncupabant. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:4)
Et si iustitia in duello succumbere nequit, nonne de iure acquiritur quod per duellum acquiritur? 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:20)
et hoc modo viros appellamus illustres, vel quia potestate illuminati alios et iustitia et karitate illuminant, vel quia excellenter magistrati excellenter magistrent, ut Seneca et Numa Pompilius.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 160:3)
"Usque ad horam nonam quasi iustitium est:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:80)
SEDITIONUM omnium causas tribunicia potestas excitavit, quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem sibi adquirens, studium populi ac favorem agrariis, frumentariis, iudiciariis legibus aucupabatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 1:1)
Primum servile bellum inter initia urbis Herdonio duce Sabino in ipsa urbe temptatum est, cum occupata tribuniciis seditionibus civitate Capitolium obsessum est et a consule receptum;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 2:1)
Ergo ubi concipiunt, quantis sit cladibus orbi Constatura fides superum, ferale per urbem Iustitium:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION