라틴어 문장 검색

ac quemadmodum, sacrosancte Ierusalem memores, exules in Babilone gemiscimus, ita tunc cives et respirantes in pace, confusionis miserias in gaudio recolemus.
(단테 알리기에리, Epistolae 57:5)
Petre, pasce sacrosanctum ovile;
(단테 알리기에리, Epistolae 74:2)
Aquilius Asiatici belli reliquias confecit, mixtis - nefas - veneno fontibus ad deditionem quarundam urbium, Quae res ut maturam, ita infamem fecit victoriam, quippe cum contra fas deum moresque maiorum medicaminibus inpuris in id tempus sacrosancta Romana arma violasset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ASIATICUM 7:1)
SEDITIONUM omnium causas tribunicia potestas excitavit, quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem sibi adquirens, studium populi ac favorem agrariis, frumentariis, iudiciariis legibus aucupabatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 1:1)
Insultatum quoque mortis reliquiis, et illud sacrosanctum caput tribuni plebis percussoribus auro repensatum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO C. GRACCHI 6:1)
Primum servile bellum inter initia urbis Herdonio duce Sabino in ipsa urbe temptatum est, cum occupata tribuniciis seditionibus civitate Capitolium obsessum est et a consule receptum;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 2:1)
Saeva Tribunicio maduerunt robora tabo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:43)
Hunc quoque, quo superos humanaque polluit anno, Lege tribunicia solio depellere avorum Curio tentarat, Libyamque auferre tyranno, Dum regnum te, Roma, facit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:69)
Quid nunc rostra tibi prosunt turbata, forumque, Unde tribunicia plebeius signifer arte Arma dabas populis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:51)
Militiae decus hoc gratique erit omen honoris, Arma tribunicium cingere digna latus.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXXII Parazonium1)
et bene 'violo', quia pudor sacrosancte custodiendus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 272)
Fuit etiam facilis et expeditus ad dicendum et vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. F. tribunicius, quo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus est ambitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 4:2)
in vastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 18:7)
multas etiam e re publica seditiones saepe esse factas, ut cum reges essent exacti, ut cum tribunicia potestas [esset] constituta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 124:5)
vim, fugam, lapidationem, crudelitatem tribuniciam in Caepionis gravi miserabilique casu in iudicium vocabas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 197:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION