라틴어 문장 검색

septimus Osuiu frater eius, aequalibus pene terminis regnum nonnullo tempore cohercens, Pictorum quoque atque Scottorum gentes, quae septentrionales Brittaniae fines tenent, maxima ex parte perdomuit, ac tributarias fecit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V.12)
Itaque post mortem Mausoli Artemisia uxore eius regnante Rhodii indignantes mulierem imperare civitatibus Cariae totius, armata classe profecti sunt, uti id regnum occuparent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장60)
tum Artemisiae cum esset id renuntiatum, in eo portu abstrusam classem celatis remigibus et epibatis comparatis, reliquos autem cives in muro esse iussit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장61)
qui cum penetravissent intra murum relictis navibus inanibus, Artemisia repente fossa facta in pelagum eduxit classem ex portu minore et ita invecta est in maiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장63)
Ita Artemisia in navibus Rhodiorum suis militibus et remigibus inpositis Rhodum est profecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장66)
tum Artemisia Rhodo capta principibus occisis tropaeum in urbe Rhodo suae victoriae constituit aeneasque duas statuas fecit, unam Rhodiorum civitatis, alteram suae imaginis, et ira figuravit Rhodiorum civitati stigmata inponentem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장68)
Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam, quam debebatis; et, si quid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장39)
Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt notae captivitatis), dei vero qui magis tributarii, magis sancti, immo qui magis sancti, magis tributarii.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION