라틴어 문장 검색

inflectens autem sol cursum tum ad septem triones tum ad meridiem aestates et hiemes efficit et ea duo tempora quorum alterum hiemi senescenti adiunctum est alterum aestati:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 49:9)
ex is altera apud Graios Cynosura vocatur, altera dicitur esse Helice, cuius quidem clarissimas stellas totis noctibus cernimus, quas nostri Septem soliti vocitare Triones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 105:3)
Scythiam septemque triones horrifer invasit Boreas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 10:9)
Tum primum radiis gelidi caluere triones et vetito frustra temptarunt aequore tingi, quaeque polo posita est glaciali proxima serpens, frigore pigra prius nec formidabilis ulli, incaluit sumpsitque novas fervoribus iras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:6)
At vos si laesae tangit contemptus alumnae, gurgite caeruleo septem prohibete triones sideraque in caelo, stupri mercede, recepta pellite, ne puro tingatur in aequore paelex."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 42:12)
nam Clytii per utrumque gravis librata lacerto fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 12:4)
Certe si fraxinus esset, fulva colore foret;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 57:4)
Tempus erat, quo cuncta silent, interque triones flexerat obliquo plaustrum temone Bootes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:1)
Sic fatus Cygnum repetit, nec fraxinus errat inque umero sonuit non evitata sinistro, inde velut muro solidaque a caute repulsa est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 15:1)
nec plura moratus in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 35:4)
credas stelligeram desuper aream ornatam geminis stare trionibus, et qua bosphoreum temo regit iugum passim purpureos spargier hesperos.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae41)
nec torquere facem potis est ad signa trionum orbe nec obliquo portas aquilonis adire nec solitum conversus iter revocare retrorsum, hic erit ergo deus, praescriptis lege sub una deditus officiis?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권103)
Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 39:15)
sidera cuncta notat tacito labentia caelo, Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones, armatumque auro circumspicit Oriona.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 21:7)
Ferro sonat alta bipenni fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus, robora nec cuneis et olentem scindere cedrum nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION