라틴어 문장 검색

Accesserant praeter Trionem et Catum accusatores Fonteius Agrippa et C. Vibius, certabantque cui ius perorandi in reum daretur, donec Vibius, quia nec ipsi inter se concederent et Libo sine patrono introisset, singillatim se crimina obiecturum professus, protulit libellos vaecordes adeo ut consultaverit Libo an habiturus foret opes quis viam Appiam Brundisium usque pecunia operiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 30장1)
Postera die Fulcinius Trio Pisonem apud consules postulavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장1)
contra Vitellius ac Veranius ceterique Germanicum comitati tendebant, nullas esse partis Trioni;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장2)
mox Valerius Messalinus, cui parens Mes- sala ineratque imago paternae facundiae, respondit multa duritiae veterum melius et laetius mutata;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장3)
nam Trio, facilis capessendis inimicitiis et foro exercitus, ut segnem Regulum ad opprimendos Seiani ministros oblique perstrinxerat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 11장2)
Trio aemulationem inter collegas et si qua discordes iecissent melius oblitterari respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장7)
sic Regulo salus et Trioni dilatio exitii quaesita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장10)
eo metu Fulcinius Trio ingruentis accusatores haud perpessus supremis tabulis multa et atrocia in Macronem ac praecipuos libertorum Caesaris composuit, ipsi fluxam senio mentem et continuo abscessu velut exilium obiectando.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장3)
at ille clarissimi viri captus misericordia diem noctemque procul ab insula in salo navem tenuit in ancoris neque quemquam ex ea exire passus est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 7:1)
non tormenta nisi e navibus procul excussa mitti, non scalae moenibus adplicari poterant, praeceps in salum murus pedestre interceperat iter:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 11:3)
Cumque unus e civibus in contione indicasset, oblatam esse per somnum sibi speciem Apollinis, quem eximia religione colerent, urbem deserentis molemque a Mace- donibus in salo iactam in silvestrem saltum esse mutatam, quamquam auctor levis erat, tamen ad deteriora credenda proni metu aurea catena devinxere simulacrum araeque Herculis, cuius numini urbem dicaverant, inseruere vinculum quasi illo deo Apollinem retenturo.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 24:1)
Reciprocari coepit mare magno tractu aquis in suum fretum recurrentibus reddebatque terras paulo ante profundo salo mersas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 22:1)
'o qui spumantia nutu regna quatis terrasque salo complecteris omnes,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 209:1)
volat immissis cava pinus habenis infinditque salum et spumas vomit aere tridenti:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 723:1)
fremit obice ponti clausa cohors telisque salum facibusque coruscat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 741:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION