라틴어 문장 검색

nunc aliarum rerum dotibus locupletatum extrinsecus, impetuosa gulae Charybdi deglutiunt, in tantum, ut sine mari naufragium, sine tristitia fletum, sine infirmitate lethargium, sine sopore somnum ebrietatis incurrant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:9)
Hi in aliena gratulatione tristantur, in aliena tristitia gratulantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:14)
Ipsi vero artifices in se sui magistri figurantes tristitiam, suis silentium indixerant instrumentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:7)
Quamvis enim mens mea hominum vitiis angustiata deformibus, in infernum tristitiae peregrinans, laetitiae nesciat paradisum, tamen in hoc amoenantis gaudii odorat primordia, quod te mecum videat ad debitae vindictae suspiria suspirare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:4)
Dum hoc verborum compendio Genius suae orationis formaret excursum, suae exclamationis quasi aurora nascente, tristitiae tenebras paulisper abstractans, salvo suae dignitatis honore, Natura Genio gratiarum jura persolvit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:6)
Turci quoque in tristitia ad suos remeantes aliquot diebus quieverunt, non timere ab illo die Christianos circumvagos insequi praesumentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 110:9)
Residui autem Sarraceni, qui pauci vix evaserant, cum fama luctuosa Babyloniam reversi sunt, et regis iram Babyloniorumque metum adauxisse nulli dubium habeatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:9)
Aptatis siquidem ingeniis, quibus Caiphas vinceretur in terra et in mari, fama luctuosa allata est in Joppen ducem Godefridum summum principem jam obiisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:7)
Victis et attritis Christianorum fortissimis aciebus, et usque ad tentoria de crudeli praelio effugatis, Turci victores cum spoliis Gallorum et Longobardorum pariter in sua castra sunt regressi, vix duobus milliaribus a mansione Christianorum, satis tamen luctuosam et cruentam victoriam hac die obtinentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 34:5)
Post hanc Turcorum victoriam et Christianorum stragem luctuosam, uxores militum Christi ad mille captivatae, et ab horridis hostibus abductae sunt in terram ignotam et alienam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 62:2)
Quapropter dissimulata illius morte et omni tristitia, sicut obnixe rogavit, sectus est alvus illius, viscera exposita et sepulta, corpus vero salsum intus et exterius, in oculis, ore, naribus et auribus aromatibus quoque ac balsamo conditum, corio consutum ac tapetibus involutum, equis impositum, ac firmiter alligatum est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:8)
Undesapiens dixit, "Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigituranimus delinquentis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 47:2)
qui sine tristitia est beatus est:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 71:3)
Si vis ergo cum prudentia beate vivere, esto prudens, constans, et temperans,et imperturbatus, sine tristitia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 71:5)
Ideo eciam repellere debes tristitiam huius seculi, quia ut beatus Paulusdixit in epistola secunda ad Corrinthos, circa medium:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 80:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION