라틴어 문장 검색

Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri cum duos pariter consules liberos tuos domo prouehi sub frequentia patrum sub plebis alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:16)
Hic ob notissimam scientiam atque animi magnitudinem delectus est ab Rhodiis qui imperium classis obtineret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:2)
Eadem suum quisque contubernalem, amicum, notum prosequens erat obtestatus, ne suam atque omnium falleret opinionem, quorum iudicio delectus ad pugnam proficisceretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:7)
tota Italia delectus habeatur;
(카이사르, 내란기, 1권 6:8)
Tota Italia delectus habentur, arma imperantur;
(카이사르, 내란기, 1권 6:22)
Tota Italia delectus haberi, retineri legiones II, quae ab se simulatione Parthici belli sint abductae, civitatem esse in armis.
(카이사르, 내란기, 1권 9:6)
Interea, quoad fides esset data Caesarem facturum, quae polliceretur, non intermissuros consules Pompeiumque delectus.
(카이사르, 내란기, 1권 10:8)
exercitum Caesaris velle dimitti, delectus habere;
(카이사르, 내란기, 1권 11:2)
ipse Arimini cum duabus subsistit ibique delectum habere instituit;
(카이사르, 내란기, 1권 11:7)
quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat delectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.
(카이사르, 내란기, 1권 12:6)
Delectus circa urbem intermittuntur;
(카이사르, 내란기, 1권 14:5)
Capuae primum se confirmant et colligunt delectumque colonorum, qui lege Iulia Capuam deducti erant, habere instituunt;
(카이사르, 내란기, 1권 14:7)
Item ex finitimis regionibus quas potest contrahit cohortes ex delectibus Pompeianis;
(카이사르, 내란기, 1권 15:12)
Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri milites, qui ab eo discesserant, delectumque institui iubet;
(카이사르, 내란기, 1권 16:1)
In Lucanis Brutiisque per legatos suos civium Romanorum delectus habebat, equitum peditumque certum numerum a civitatibus Siciliae exigebat.
(카이사르, 내란기, 1권 30:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION