라틴어 문장 검색

Quin et nonnulli tam extiterunt curiosi ut notaverint tempora quibus ictus et percussio oculi invidi plurimum obest tum praecipue esse cum persona in quam invidia torquetur spectatur in gloria et triumpho.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 1:7)
Quantum ad triumphos, saltationes sub larva, convivia, nuptias, funera, supplicia capitalia, et huiusmodi spectacula, non opus est ut reducantur hominibus in memoriam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:29)
redeuntium ducum bellis prosperi confectis celebres triumphi;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 15:11)
Verum honor triumphi fortasse monarchiis non competit praeterquam in persones regum ipsorum, aut filiorum regum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 15:15)
Quid etiam temporibus imperatorum Romae obtinuit, qui honorem ipsum triumphi sibi et filiis suis de bellis quae praesentes ipsi confecerant tanquam peculiarem reservarunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 15:16)
Praeterea victoriae in naturam non nimium cito triumphum accinas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:8)
Messalam legatum obsederat Messanae [et] seditiosissima oratione apud eum usus idemque pecuniam et ornamenta triumphi Caesaris retinenda et custodienda curarat et ob has causas sibi timebat.
(카이사르, 아프리카 전기 28:5)
Hoc nomen obtinuit atque ita se postea salutari passus est, sed neque in litteris scribere est solitus, neque in fascibus insignia laureae praetulit.
(카이사르, 내란기, 3권 71:8)
Cum liberis omnis multitudo obviam procedebat, hostiae omnibus locis immolabantur, tricliniis stratis fora templaque occupabantur, ut vel exspectatissimi triumphi laetitia praecipi posset. Tanta erat magnificentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 52장3)
O confusio triumphi et magnum incommodum!
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM176)
que in Pisa gloriosa sunt triumphi premia.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM216)
Et mense iunio intravit Robertus gloriosus in Panormum, et fugavit Saracenos ab ea, et fecit triumphum magnum.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1072 26:2)
omnes thalamo conferte triumphos."
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:146)
in mercem veniunt Cilices, Iudaea, Sophene Romanusque labor Pompeianique triumphi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:128)
per te perque tuos obtestor Roma triumphos, nesciat hoc Thybris, numquam poscentibus olim qui dare Dentatis annos Fabiisque solebat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:266)

SEARCH

MENU NAVIGATION