라틴어 문장 검색

Pompeius sive operibus Caesaris permotus sive etiam quod ab initio Italia excedere constituerat, adventu navium profectionem parare incipit et, quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa profectione milites oppidum irrumperent, portas obstruit, vicos plateasque inaedificat, fossas transversas viis praeducit atque ibi sudes stipitesque praeacutos defigit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:2)
Quaecumque ad proximi diei oppugnationem opus sunt noctu comparantur; multae praeustae sudes, magnus muralium pilorum numerus instituitur; turres contabulantur, pinnae loricaeque ex cratibus attexuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 40장6)
Nostri, ut superioribus diebus, ut cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt; fundis librilibus sudibusque quas in opere disposuerant ac glandibus Gallos proterrent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 81장4)
tandem ceu funus acerbum infaustamque suis trusere penatibus umbram.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:79)
ad bellum nos trudat hiems per devia ponti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:325)
nec vallum densaeque sudes arcere volantes cornipedum saltus?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:71)
hunc tormenta necant, hic undique truditur exul.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum26)
quacumque cavernas perforat, offenso truditur igne latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus5)
patria maestus non truditur exul;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:298)
tum duplici fossa non exuperabile vallum asperat alternis sudibus murique locata in speciem caesis obtendit plaustra iuvencis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:61)
ac primam scelerum matrem, quae semper habendo plus sitiens patulis rimatur faucibus aurum, trudis Avaritiam;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:50)
robusta crura, nec longa, sed infestis velut sudibus nocenter armata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 10:3)
trudebanturque in paludem gnaram vincentibus, iniquam nesciis, ni Caesar productas legiones instruxisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장5)
Interea barbari catervis decurrentes nunc in vallum manualia saxa, praeustas sudes, decisa robora iacere, nunc virgultis et cratibus et corporibus exanimis complere fossas, quidam pontis et scalas ante fabricati inferre propugnaculis eaque prensare, detrahere et adversum resistentis comminus niti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장1)
ceteros, deiecto promptissimo quoque aut saucio, adpetente iam luce trusere in summa castelli ubi tandem coacta deditio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION