라틴어 문장 검색

postquam obtineri non poterat, tamen labefactandae legis causa effectum est ut cooptarentur tribuni plebis C. Lacerius et M. Acutius, haud dubie patriciorum opibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 120:2)
is quod petissent patres quondam primo incepto repulsi, tandem tribunos militum expugnasse ait vociferans legem Treboniam sublatam et cooptatos tribunos plebis non suffragiis populi sed imperio patriciorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 122:1)
dicitur M. Furius Camillus, qui magistrum equitum L. Aemilium cooptat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 400:1)
itaque duae res simul agendae vobis sunt, ut et veterem senatum tollatis et novum cooptetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 28:2)
sed prius in eius locum virum fortem ac strenuum novum senatorem cooptabitis quam de noxio supplicium sumatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 29:3)
praetores inde creati L. Veturius Philo, T. Quinctius Crispinus, C. Hostilius Tubulus, C. Aurunculeius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 88:1)
praetores sortiti provincias, C. Hostilius Tubulus urbanam, L. Veturius Philo peregrinam cum Gallia, T. Quinctius Crispinus Capuam, C. Aurunculeius Sardiniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 104:1)
prorogatum et C. Hostilio Tubulo est, ut pro praetore in Etruriam ad duas legiones succederet C. Calpurnio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 347:1)
idem et Tubulo imperatum, ut inde praecipue caveret ne qua nova consilia orerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 355:2)
binae consulum essent, quattuor Hispania haberet, binas tres praetores, in Sicilia et Sardinia et Gallia, duas C. Terentius in Etruria, duas Q. Fulvius in Bruttiis, duas Q. Claudius circa Tarentum et Sallentinos, unam C. Hostilius Tubulus Capuae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 545:2)
priusquam Claudius consul in provinciam perveniret, per extremum finem agri ... ducentem in Sallentinos exercitum Hannibalem expeditis cohortibus adortus C. Hostilius Tubulus incomposito agmini terribilem tumultum intulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 602:1)
Q. Claudio ut Tarentum, C. Hostilio Tubulo ut Capuam provinciam haberet, prorogatum in annum imperium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 155:1)
T. Quinctius Tarentum, C. Hostilius Tubulus Capuam pro praetoribus, sicut priore anno, cum vetere uterque praesidio obtinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 183:2)
huius principio anni P. Licinius Crassus pontifex maximus mortuus est, in cuius locum M. Sempronius Tuditanus pontifex est cooptatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 546:1)
Q. Fulvius M. F. in locum eius triumvir cooptatus, tum praetextatus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 504:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION