라틴어 문장 검색

desiderantem quod satis est neque tumultuosum sollicitat mare nec saevus Arcturi cadentis impetus aut orientis Haedi, non verberatae grandine vineae fundusque mendax arbore nunc aquas culpante, nunc torrentia agros sidera, nunc hiemes iniquas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 19)
quae si detrahas, id fere supererit, quo suasoriae constant, verum id quoque aequalius erit non tumultuosius atque turbidius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 277:3)
impudens, tumultuosa, iracunda actio omnibus indecora, sed ut quisque aetate, dignitate, usu praecedit, magis in ea reprehendendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 30:1)
Dissentio ab his, qui in fluctus medios eunt et tumultuosam probantes vitam cotidie cum difficultatibus rerum magno animo conluctantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 7:1)
Illa vox, quae timebatur, erat blanda, non tamen publica, at haec, quae timenda est, non ex uno scopulo, sed ex omni terrarum parte circumsonat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 2:3)
Magno animo strepitus iste belli circumsonantis exaudiendus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 7:3)
Ecce undique me varius clamor circumsonat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 1:1)
Intueris illas potentium domos, illa tumultuosa rixa salutantium limina ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 12:1)
Itaque monitionibus crebris opiniones, quae nos circumsonant, repellantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 55:3)
Illud quod tamquam Latronis circumfertur non esse Latronis pro testimonio dico et Latronem a sententia inepte tumultuosa uindico;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 22:3)
Tunc quidquid inter caelum terrasque plenum formidinis interiacet perspicit et hoc toni- tribus, fulminibus, ventorum flatibus ac nimborum nivisque et grandinis iactu tumultuosum spatium.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 141:2)
quem barbarorum inconditus et barbaris quoque humanioribus gravis fremitus circumsonat.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 116:3)
Terribilia enim esse et tumultuosa et exitiosa possunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 130:1)
Ne illa quidem quae videntur confusa et incerta, pluvias dico nubesque et elisorum fulminum iactus et incendia ruptis montium verticibus effusa, tremores labantis soli aliaque quae tumultuosa pars rerum circa terras movet, sine ratione, quamvis subita sint, accidunt, sed suas et illa causas habent non minus quam quae alienis locis conspecta miraculo sunt, ut in mediis fluctibus calentes aquae et nova insularum in vasto exsilientium mari spatia.
(세네카, De Providentia, book 1 4:1)
Circumfudit me ex longo frugalitatis situ venientem multo splendore luxuria et undique circumsonuit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION