라틴어 문장 검색

Per Dei timorem habebimus claves ad omnem bonum et ad percipiendam gloriam in conductum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 4:2)
"Timor Domini est clavis ad omnem bonum et ad percipiendam gloriam in conductum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 4:4)
quando autem dormiebat, sub capite suo claves[p.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:6)
At ipsa plena ingenio ac dolositatis arte cogitavitquod claves domini sui furaretur dum dormiret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:13)
Puer autem coactus necessitate concessit et dedit illi claves domus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:11)
At dives homo acceptis clavibus curiam iuvenis suffodiens quinque tonellosplenos oleo ibi recondidit et quinque dimidios.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:13)
Timete Deum, quia timor Domini clavis est ad omne bonum et ad percipiendam gloriam conductum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 247:2)
Quia cum venerit judicii dies, reddet terra defunctorum corpora, et pulvis reddet eas quae in tumulis requiescunt, reliquias mortuorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:3)
Debuit enim cognosci tumulus ejus, ut resurrectio manifestaretur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 6:12)
) tumulus summa expressione describitur:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 6:15)
quoniam etiam si videantur vivere, miseriores tamen sunt omnibus mortuis, carnem suam sicut tumulum circumferentes, cui infelicem infoderunt animam suam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:8)
Hocque observato, eos vino oppresses et somno, viginti milia fere Persarum, Tamsapore et Nohodare ductantibus, nullo prospiciente transgressa, post tumulos celsos vicinos Amidae, occultabantur armata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 3:1)
Aviditate itaque rapiendi aliena festinans, petit impetu fidenti castella, unde subita animi consternatione defensores armorum varietate praestricti, se cunctosque prodidere, qui ad praesidia confugerunt, et digredi iussi confestim claves obtulere portarum, patefactisque aditibus, quicquid ibi congestum erat eruitur, et productae sunt attonitae metu mulieres, et infantes matribus implicati, graves aerumnas inter initia tenerioris aetatis experti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 10장 2:1)
Hic Gordiani imperatoris longe conspicuum vidimus tumulum, cuius actus a pueritia prima, exercituumque felicissimos ductus, et insidiosum interitum, digessimus tempore competenti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 7:2)
sed veris nuntiis doctus, barbaros occupasse iam tumulos, per anfracta undique spatia in sublime porrectos, nullique pervios nisi indigenis locorum perquam gnaris, repedando dedit hostibus facultatem, per indutias (licet breves) Aethiopum iuxta agentium adminiculis augeri vel maximis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION